Ormus Ionsson

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ormus Ionsson vel Ormus Ioannis filius, (mortuus 6 Augusti 1218) (Islandice: Ormur Jónsson Breiðbælingur) saepe Breidabolstadicus appellatus, quod Breidabolstado habitavit, praesul Islandicus fuit, qui saeculis duodecimo et tredecimo vixit. Filius Ioannis Loftssonis et adultricis fuit, gentis Oddveriarum. Frater Paulus Ionsson episcopus, frater Saemundus Ionsson Oddae consanguineus fuit. Ormus homo prudentissimus nobilisque habebatur.

Paulus, fratris Saemundi filius, Norvegiae anno 1216 mersus est. Ormus mercatores Eyrarbacco reprehendit, quibus multam compensationem poposcit. Ormus anno 1218 in insulas Vestmannaeyiarum cum Ioanne filio ivit ecclesiae aedificandae lignum reciperatum. Tum mercatores adsentes eos oppugnaverunt et occiderunt.

Ormus filios non habuit. Hallveig Ormsdottir, altera eius filia, posterius Biorni Thorvaldssoni nupta et socius facta est Snorri Sturlaei. Altera Thuriudus Ormsdottir fuit, quae Tumio Sighvatssoni iuniori nupta est.[1]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Islenzkar æviskrár frá landnámstímum til ársloka 1940 (1948-1976), Páll Eggert Ólason, Jón Guðnason, and Ólafur Þ. Kristjánsson, (6 vol. Reykjavík : Hid Íslenzka Bókmenntafélags, 1948-1952, 1976)
  • The 14th International Saga Conference, Uppsala, 9th–15th August 2009, edited by Agneta Ney, Henrik Williams and Fredrik Charpentier Ljungqvist (Gävle University Press, 2009) Vol. 1 ISBN 978-91-978329-0-8

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sturlunga saga (1946), Jón Jóhannesson, Magnús Finnbogason, and Kristján Eldjárn, (2 volumes. Reykjavík, Iceland : Sturlunguútgáfan, 1946), FHL book 949.12 H2v 1946., vol. 2, p. 487.