Jump to content

Ordo sanguinandi

E Vicipaedia

Ordo sanguinandi[1] in phonologia et linguistica historica est peculiaris regularum phonologicarum interventio. Vocabulum a Paulo Kiparsky, glottologo Fenno-Americano, Anglice[2] anno 1968 positum est.[3] In rebus ubi ordo sanguinandi intervenit, si binae regulae phonologicae in ordine sanguinandi stant, prima regula adhibita contextum constituit ut altera regula non adhiberi possit. Contrarium ordo alendi[4] appellatur.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. In locutione bleeding order.
  3. Nathan 2008:137.
  4. Anglice feeding order.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Gussenhoven, C., et H. Jacobs. 1998. Understanding Phonology. Londinii: Arnold.
  • Jensen, J. T. 2004. Principles of Generative Phonology: An Introduction.
  • Nathan, Geoffrey S. 2008. Phonology: A Cognitive Grammar Introduction. John Benjamins Publishing. ISBN 9789027219077.

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!