Ordo alendi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ordo alendi[1] in phonologia et linguistica historica est quaedam regularum phonologicarum interventio. Vocabulum a Paulo Kiparsky, glottologo Fenno-Americano, Anglice[2] anno 1968 positum est.[3] In rebus ubi ordo alendi intervenit, regula A novos contextus constituit in quibus regula B adhiberi potest; regula B alioquin adhiberi non potest. Si binae regulae sunt, quarum regula A formam x → y et regula B formam y → z habet, tum hic est ordo alendi:

  1. A: x→y
  2. B: y→z

Contrarium, res cum regula A contextum evertit ut regula B non adhiberi possit, ordo sanguinandi[4] appellatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. In locutione feeding order.
  3. Nathan 2008:137.
  4. Anglice bleeding order.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gussenhoven, C., et H. Jacobs. 1998. Understanding Phonology. Londinii: Arnold.
  • Jensen, J. T. 2004. Principles of Generative Phonology: An Introduction.
  • Nathan, Geoffrey S. 2008. Phonology: A Cognitive Grammar Introduction. John Benjamins Publishing. ISBN 9789027219077.