Opus fundatum Zamenhofianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Prima operis fundati Bialystocensis domus, in prisca proseucha in via Piękna 3 sita

Opus fundatum Zamenhofianum (Esperantice Fondumo Zamenhof) est opus (nr? rep. 5457/87) in publico notariorum tabulario in urbe Bialystocensi[1] Poloniae die 21 Decembris 1987 fundatum. Sedes operis Bialystocensi in urbe statuta est, ubi natus erat ipse Ludovicus Lazarus Zamenhof, linguae Esperanticae creator. A Ministerio Rei publicae Polonicae de cultu civili arteque inspicitur. Linguae laboratoriae sunt Polonica et Esperantica.

Scopi[recensere | fontem recensere]

Operi fundato cordi fuit:

  1. ut crearetur in oppido Bialistocensi Centrum mundanum Esperanticum ad honorandum Ludovicum Zamenhof. Sit sedes studiorum scientificorum necnon promotionis linguae, sedes educatoria, culturalis atque periegetica;
  2. ut coordinarentur actiones pacis mundo dandae necnon communicationis internationalis promovendae, lingua Esperantica auxiliante.

Organa[recensere | fontem recensere]

Operam eis in rebus dent:

  1. fundatorium concilium
  2. praesides ad tempus eligendi
  3. honorarium concilium

Historia[recensere | fontem recensere]

Conditum est Opus fundatum Zamenhofianum mense Decembri 1987 (inter alios Romanus Dobrzyński eo operam navabat). Publice approbaverunt fundationem mense Iunio 1988 instituta haec: Universalis Societas Esperantica, Associatio iuventutis Esperanticae internationalis, Associatio Esperanticum docentium internationalis, Centrum de difficultatibus linguisticis pancosmicis indagandis et explicandis (Centro de Esploro kaj Dokumentado pri Mondaj Lingvaj Problemoj)/CED, Associatio Esperantica Polonica/PEA, Iuventus Esperantica Polonica/PEJ, Associationis studiosorum Polonicorum sectio Esperantica/PSEK necnon diversa officia Bialistocensia politica educatoriaque.

Praeses primus fuit vel praefectus parlamenti Polonici, domnus Romanus Malinowski qui in Congressu universali LXXII Varsaviae anno 1987 celebrato erectionem Centri mundani Esperantici Bialistocensis proposuerat. Ideam istam congressus capita in Diebus Bialistocensibus porro subtenebant, ut die 26 Iulii 1987 (centum annum ante liber definitivus primus linguae Esperanticae in lucem prolatus erat) lapis fundamentalis poneretur. Anno 1988 architecti omnis orbis terrarum certamen inierunt. In Congressu universali LXXIII Roterodami peracto versio ingens quaedam, cui haud pauci annuebant, praesentata est. Vere anni 1989 seminarium in rebus institutum est, anno eodem in congressu Bristelmestunae pecuniam quocumque modo colligere incohabant. Anno 1992 demarchus Bialistocensis synagogam pristinam ruinosam gratis obtulit. Centrum inde ab Octobri 1995 in via Piękna 3 sedem instituit. Inter Octobrem 1996 et Decembrem 1998 Centrum culturale et periegeticum Zamenhofianum portas pateri sivit.

Novum Esperanticum centrum Bialistocense in via Warszawska 19

Inde ab anno 1999 ineunti Bjalistoka Esperanto-Centro Ludoviko Zamenhof eodem in loco reinauguratum est cum bibliotheca, hospitio, aulis expositionibus aptis. Anno 2009 autem centrum alio (in viam Warszawska 19) translatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]