Opus fundatum Louise Mücke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aditus in hortum infantium et in gerontocomium

Opus fundatum Louise Mücke (Theodisce: Louise-Mücke-Stiftung) civilis iuris est ortum anno 1898. Consulit silicerniis et tenet paedotrophaeum infantibus 70 alendis; sedes eius est Erfordiae, in via Regierungsstraße nr 52/53. Nomen suum ducit a fundatricis nata.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Character specialis supra dictae fundationis est labor communis inter aetates varias. Iam inde ab anno 1970 catervae infantium diversarum aetatum misceri solebantur; diebus festis religiosis (et alii) iugiter cum senibus in eadem domo res celebrantur. In tympano instituti ad ianuas reperitur inscriptio secundum voluntatem domnae Mücke adposita cum versu biblico hoc: "Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur." (Matth 5,7)

Historia[recensere | fontem recensere]

Saeculo 20-o ineunte misericordia unius solius feminae fundamentum iecit tali instituto mirifico: domna Anna Mücke (1845–1921) eius regulas constituit praesertim propter sortem filiae, corpore debilis. Illa maturius mortem obiens, antequam rebus a matre institutis frui posset, saltem nomen fundationi dedit. Ex initio maximi ponderis erat occupatio personarum infirmarum et hebetum inter homines, i.e. senum et infantium.

Incorporatio in structuras ecclesiasticas[recensere | fontem recensere]

Fundatio creata est auxiliante Franciscanorum ecclesiae parochia. Principio domnus pastor Rudolphus Leib una cum parochiali consilio his rebus operam navabat. Anna Mücke ipsa characterem ecclesiasticum semper favebat. Anno 1978 confusae sunt parochiae Franciscanorum et Dominicanorum ecclesiarum; ex quo commendatio in manus novas secuta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Opus fundatum Louise Mücke spectant.