Opus Fundatum Christoph Merian

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sedes Operis Fundati Christoph Merian Basiliae.

Opus Fundatum Christoph Merian (Germanice: Christoph Merian Stiftung) est institutum utilitatis publicae Basiliense. Cum proposita socialia, culturalia, oecologica, oeconomica concordia reddit, id agit hominum ut salum in urbe Basilia promoveat. Ita ei est magnus agendi ambitus.

De opere fundato[recensere | fontem recensere]

De constitutione et finibus[recensere | fontem recensere]

Conditor operis fundati fuit Christophorus Merian (1800–1858), qui in testamento diei 26 Martii 1857 legatum pro urbe Basilia constituit. Institutum tamen non prius vim iuridicam peperit, quam vidua Christophori Margaretha (1806–1886) mortua est, die 3 Maii 1886. Paragraphi 26 et 27 testamenti destinant capitali integro fructum operis adhibere ad "inopia malaque lenienda," ad "salutem hominum promovendam," ad "institutiones perficiendas quae sunt munera nostrae rei publicae vel omnino utiles et idoneae." Lege testamenti actiones operis fundati certis terminis finibusque continentur Basiliae.

De actione[recensere | fontem recensere]

Fundatio pensionibus primum aedificia publica et institutiones civitatis Basiliensis adiuverat, tum ab anno 1952 ipsum domicilia senum vel vicos aedificare coepit. Denique post annos millesimos nongentesimos octogesimos effectum perextendit. Nunc quae pensionibus actiones alienas adiuvabit fundatio potissimum agit incepta propria harum rationum:

De pecunia[recensere | fontem recensere]

Anno 1886, opus fundatum per legatum Christophori Merian centies et terdecies centena milia (13 milliones) francorum Helveticorum accepit. Hodie centies et decies centena milia (11 milliones) francorum per annum tribuntur quae e conductionibus, potestatibus aedificandi, collocationibus pecuniae redunt. Capitale ter milies centena milia (300 milliones) francorum efficiens ex nongentis hectariis fundi, mille quingentis rebus conductionis, fasce perscriptionum constat.

De forma curationis[recensere | fontem recensere]

Opus Fundatum Christoph Merian est corpus publicum sui iuris; atqui eius proposita cum sumptibus prout a pago Basiliensis Urbis ita a civitate urbis Basiliae decernenda sunt. Cura primaria civitati supposita proximi praesunt collegium et curator. Primo tres soli ministri erant, anno 1958 procuratio ab agriculturis, anno 1966 procuratio a sedibus et solis, anno 1974 procuratio ab aedificationibus constitutae sunt. Anno 1976 Domus Editoria Christoph Merian et anno 1985 procuratio a muneribus urbanis adierunt. Praesens forma curationis anno 2007 introducta est. Divisa est in partes sex: ministri et officia; sedes et soli; res nummaria; natura, agricultura, mundus ambiens; res sociales et incrementum urbis; cultura. Circiter centum ministri in opere versantur.

Fundatio ipsa nonnulla opera sui vel non sui iuris fundata administrat atque societates vernaculas vel peregrinas init.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gustaf Adolf Wanner: Christoph Merian 1800–1858. Basiliae 1958.
  • Rudolf Suter: Die Christoph Merian Stiftung 1886–1986. Basiliae 1985 (ISBN 3-85616-025-6).
  • Robert Labhardt: Kapital und Moral. Christoph Merian: Eine Biografie. Basiliae 2011 (ISBN 978-3-85616-525-3).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]