Quaestio est-debet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
David Hume quaestionem est-debet in Treatise of Human Nature rogavit.
Hume rogat, cum cognitum modi per quem universum est habeamus, quali sensu dicere possumus id variare debere.

Quaestio est–debet, ut is–ought problem verbis Anglicis a David Hume, philosopho et rerum gestarum scriptore Scotico (1711–1776) expressa, dicit multos scriptores proponere quod esse debet in dictis de rebus quae sunt conditis. Hume autem maiores discrepantias invenit inter dicta positiva (de rebus quae sunt) et praescriptiva vel normativa (de rebus quae esse debent), et monstravit non manifestum esse quomodo a dictis descriptivis ad dicta praescriptiva constanter movere possumus. Quaestio est–debet etiam lex Humeana appellatur, vel etiam adeo guillotine Humeana.[1]

Sententia similis per argumentum quaestionis apertae a G. E. Moore ad ullam comparationem proprietatum moralium cum proprietatibus naturalibus redarguendam positum est. Hoc vitium naturalisticum (ut appellatur) contra opiniones naturalistarum ethicorum stat.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Black 1964.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Black, Max. 1964. The Gap Between "Is" and "Should." The Philosophical Review 73(2):165. ISSN 0031-8108. doi:10.2307/2183334.
  • Hudson, William Donald. 1969. The Is/Ought Question: A Collection of Papers on the Central Problem in Moral Philosophy. Londinii: Macmillan.
  • Pidgen, Charles R. 2010. Hume on Is and Ought. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan.
  • Schurz, Gerhard. 1997. The Is-Ought Problem: An Investigation in Philosophical Logic. Dordrecht: Kluwer.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]