Oldenlandia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Oldenlandia
Oldenlandia corymbosa
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Gentianales
Familia: Rubiaceae
Subfamilia: Rubioideae
Tribus: Spermacoceae
Genus: Oldenlandia
Linnaeus
Species typica
Oldenlandia corymbosa
Linnaeus
Species

Multae; vide commentarium

Oldenlandia est genus plantarum florentium familiae Rubiacearum. Distributio est pantropica et generi sunt ad 240 species.[1][2] Typus generis est Oldenlandia corymbosa.[3]

Oldenlandia a Linnaeo anno 1753 in libro de Speciebus Plantarum nominata est.[4] Nomen genericum ex Henrico Bernardo Oldenland (c.1663–1699), botanista Danico, appellatur.[5] Nonnullae species magni momenti in ethnomedicina, nonnullae praeterea (plerumque endemicae insulares) species periclitatae sunt, una specie et una varietate omnino iam exstinctis.

Nonnullae herbarii Oldenlandiam non agnoscunt, sed nonnullas vel omnes eius species in Hedyote sensu lato ponunt.[6] Hedyotis autem ad monophyleticum specierum circa 115 cladum nuper circumscripta est, quae Oldenlandiam non iam comprehendit.[7] Genus Oldenlandia hodie definitum est polyphyleticum, et in gregem specierum ad typum generis arte coniunctarum digeretur. Hic grex, in privato Oldenlandia sensu stricto appellatus, est soror sectionis generis Kohautiae quod ad ultimum a Kohautia amovebitur et novum genus nominabitur.[7]

Species selectae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Inge Groeninckx, Steven Dessein, Helga Ochoterena, Claes Persson, Timothy J. Motley, Jesper Kårehed, Birgitta Bremer, Suzy Huysmans, et Erik Smets (2009), "Phylogeny of the herbaceous tribe Spermacoceae (Rubiaceae) based on plastid DNA data," Annals of the Missouri Botanical Garden 96(1):109-132.
  2. David J. Mabberley, Mabberley's Plant-Book,' ed. 3a (Cambridge University Press, 2008), ISBN 9780521820714.
  3. Oldenlandia In: Index Nominum Genericorum. In Regnum Vegetabile. Vide nexus externos infra.
  4. Carolus Linnaeus, Species Plantarum (1753), 1:119. Laurentii Salvii. Vide nexus externos infra.
  5. Umberto Quattrocchi, CRC World Dictionary of Plant Names, vol. 3 (Baton Rouge, Novi Eboraci, Londinii, Vasingtoniae: CRC Press, 2000, ISBN 9780849326738). Vide nexus externos infra.
  6. Edward E. Terrell (1996), "Revision of Houstonia (Rubiaceae-Hedyotideae)," Systematic Botany Monographs 48(10 Iunii):1–118; doi:10.2307/25027862.
  7. 7.0 7.1 Jesper Kårehed, Inge Groeninckx, Steven Dessein, Timothy J. Motley, et Birgitta Bremer (2008), "The phylogenetic utility of chloroplast and nuclear DNA markers and the phylogeny of the Rubiaceae tribe Spermacoceae," Molecular Phylogenetics and Evolution 49(3):843–866; doi:10.1016/j.ympev.2008.09.025.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oldenlandiam spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Oldenlandia apud Vicispecies.