Officina Puppenspiel

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Parvum theatrum neurospasticum in papilione in area pro schola invenitur.

Officina Puppenspiel (Theodisce: Atelier Puppenspiel) est theatrum neurospasticum pusillum Erfordiae in Thuringia. Sita est in Via Lipsiensi nr 15. Ibi quoque institutio Thuringiensis Landesarbeitsgemeinschaft Puppenspiel e.V. sedet, quae Associationi internationali neurospasticis spectaculis praebendis Pragensi (UNIMA) adhaeret.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Papilio sellas L circiter offert unde pupae centenae admirari possunt. Spectaculorum genera adaptantur ad spectantium aetatem. Fundatum est istud institutum amabile anno 1995: neurospastorum motores et professionales et amatores et discipuli sunt. Programmata in situ et extra aedes offeruntur. Accipitur libenter quodcumque auxilium ideis novis promovendis, ut in tota terra foederali rete neurospasticum efficax institui possit et cooperationes cum peregrinis gregibus ineantur. Cum iuvenibus saepe circulos laboratorios faciunt.

Visio theatri maior

Post papilionem schola pro Maria Elisa Kayser nominata est. Ista femina prima doctrix in Universitate Ienensi creata est. Anno autem 1927 Erfordiae locum ad colligendum lac maternum instituit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]