Officia imperii Byzantini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hic est index officiorum et munerum imperii Byzantini.

Magni momenti in cernendis officiis Byzantinis mediae aetatis est Cletorologium Philoteti.

Tituli nobilitatis[recensere | fontem recensere]

Tituli illustriores[recensere | fontem recensere]

  • Basileus – nomen Graecum regis iam (vide Basileus) tempore imperii Romani unocuique regi (e.g. Herodes) necnon regi imperii Persici tributum est. Demum imperator Heraclius anno 629 veteri titulo Latino Augustus (Graece: Sebastos) vel Imperator substituit - quo facto mox Graece ut imperator valere solebat. Itemque Autokrator (imperator sui iuris) et Kyrios (dominus) adhibebatur. Temporibus Byzantinis Basileus nemo nisi imperator Constantinopolis vocabatur. Interdum potentes Europam occidentalem habentes Rigas nuncupati sunt, quae vocatio pro verbo Latino rex valebat. Nonnumquam imperatores Byzantini titulis suis etiam Porphyrogennetos adiunxerunt quod eos in cubiculo imperialis nominis Porphyra natos esse indicaret. Uxor imperatoris Basilissa nominata est itemque Eusebestati Augousta (piissima Augusta), Kyria (domina) vel Despoina (vocatio feminina verbi despotes). Basileopator fuit titulus patris imperatoris. Primus Basileopator fuit quidam nobilis Zautzes.
  • Despotes - nomen a Manuel I Comneno (r. 1143-1180) summus titulus iuxta imperatorem creatum aut . Ex anno 1261 heredem imperii designabat itemque dominum despotatus Moreae. Despoina designat uxorem despotis.
  • Sebastokrator – "imperator verendus" ab imperatore Alexio I mixtura veteris tituli Autokrator et Sebastos creatus est. Fuit titulus nullae potestatis, at consanguinitatem imperatoris indicabat. Vocatio feminina fuit Sebastokratorissa.
  • KaisarCaesar ex temporibus antiquatis posterioris heredem imperatoris notabat. Denique Alexius I in eius loco nomen Sebastokrator instituit, qua re Kaisar in tertium locum reductum est pauloque post etiam in quartum cum Manuel I titulum Despotes invenit. Feminius titulus erat Kaisarissa.
  • NobelissimosNobilissimus ex antiquitate usque ad undecimum saeculum designabat omnes prognatos heredis imperii. Feminina vocatio erat Nobelissima.
  • Panhypersebastos vel Protosebastos – deductum e Sebastos: Alexius imperatoresque posteriores multos titulus creaverunt cum Pan („omnia“), Hyper („super“), Proto („primus“) aliaque particula veteribus titulus praeponerent.

Despotes, Sebastokrator, Kaisar, Panhypersebastos et Protosebastos plerumque nemini nisi cognatis imperatoris attribuebantur. Omnes vestimento coronaque inter se differebant. Volventibus temporibus etiam peregrinis concessi sunt. Primus Despotes fuit Bela III rex Hungaricus (r. 1172–1196). Primus Sebastokrator autem fuit Stephanus Nemanicus rex Serbicus (r. 1196–1227), qui titulo anno 1191 laureatus est. Iustinianus II (r. 685–695 et 705–711) Tervel, Chaganum Bulgarorum (r. 700–720) Kaisar nuncupavit, ex quo linguae Slavicae nomen Zar deduxerunt.

Interdum imperatores Byzantini etiam Chronokrator vel Kosmokrator nominati sunt, quod Latine „rex aetatium“ et „princeps orbis terrarum“ sonat.

Tituli inferiores[recensere | fontem recensere]

  • Sebastos – primo idem significavit ac Augustus vel Augoustos aque imperatoribus habebatur. Regnante Alexius I creato titulo Protosebastos gravitas eius diminuta est. Feminina vocatio erat Sebaste.
  • Protovestiarios – cognatus imperatoris, cui vestimento habituque imperatoribus curandum erat. Interdum etiam res familiares imperatoris administravit. Temporibus Iustiniani I Curopalata (vel Curopalates), deductum a Kourator (Curator), eodem munere fungebatur. Vestiarios fuit minister minoris auctoritatis. Protovestiaria et Vestiaria itemque imperatrici servaverunt.

Tituli minores commune propinquis nobilisque tributi fuerunt: Prinkeps (Princeps), doux (Dux) et komes (Comes). Fuerunt praeterea etiam tituli ut Kleisourarka, Apokomes et Akrita, qui in Europa occidentali Marchio, Vicecomes et liber dominus (Baronus) adaequant.

Ceterum in palatio imperiali tituli Parakoimomenos (custos), Pankernes (vini minister) et Megas konostaulos („magnus comes stabuli“) in usu erant.