Basileus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Basileus, Graece βασιλεύς (basileús) (-βασιλέως, m.) (basiléōs), Neograece βασιλιάς (vasiljás: „rex“) fuit titulus imperatorum imperii Byzantini atque nonnullorum regium Mycenaeorum Graecorumque.

Titulus femininus, Basílissa vel lingua Graeca antiqua βασίλισσα, adhibitum est et ad uxores et ad reginas designandas.

Verbi origo[recensere | fontem recensere]

Quamquam etymologia verbi incerta est plurimi linguisti id minime originis Graecae sed revera Aetate Aenea ex linguis mediorientalibus acceptum esse putant.

Nomen „Basileus“ („qa-si-re-u“) iam in tabulis Scriptura Linearis B inscriptis ex 13. saeculo a.C., quae in tabulario palatino inventae sunt, reperimus. Initio „qasireu“ fuit appellatio magistratuum superiorum provincias Mycenaeas administrantes.

Hoc verbum postea significationem regis accepit, quod iam in versibus Homeri videre possumus, quamvis ibi non regem designet sed nobilem.

Imperium Byzantinum[recensere | fontem recensere]

Ex anno 629 Basileus fuit titulus officialis imperatorum Byzantinorum, qui antea „Autokrator“ vel „imperator“ vocabantur.