Cletorologium

Latinitas bona
E Vicipaedia

Cletorologium Philothei (Κλητορολόγιον) est maxima enumeratio officiorum atque munerum imperii Byzantini. Compositum est mense Septembri 899 regnante imperatore Leone VI a protospathario et atriclina Philotheo, cuius cum officio atriclinae fungeretur erat hospites conviviorum imperatoris (cletoria) salutare eisque procedere dum in eorum sedibus considerunt secundum ordinem imperialem.

Partes[recensere | fontem recensere]

Opus Philothei nobis solum ut addendum capitulorum 52–54 recentioris cuiusdam tractationis nomine De Ceremoniis ab imperatore Constantino VII Porphyrogenito confectis traditum est. Quattuor in partes divisum est:

  • Pars I prooemium brevemque conspectum omnium officiorum imperii continet, qua quartas in partes divisum est, quarum prima fuerunt "barbati" (signifficat enim eos non eunuchos fuisse), secuta sunt maiora officia imperialia, minora officia administrationis imperialis, gradus eunuchorum atque maiora officia imperii, quibus fungi solum eunuchis patebat.
  • Pars II et III continet ordinem hospitum in conviviis imperialibus salutandorum. Cum secunda pars praecipua officia describat, tertia pars imprimis humiliores atque imos magistratus atque legatos patriarcharum (Romae, Antiochiae atque Hierosolymae) atque legatos exterarum gentium (e.g. Arabum, Bulgariae atque Germanorum) tractat.
  • Pars IV est amplissima omnium partium cum ad atriklinēs educandos intendatur atque ad rationem quomodo dapes imperiales praeparari debeantur. Incipit institutio cum Festo Christi Natalis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. B. Bury, The Imperial Administrative System in the Ninth Century, with a revised text of the Kletorologion of Philotheus. Londinii: Oxford University Press, 1911 (Graece) Textus apud archive.org
  • Nicolas Oikonomides, Les listes de préséance byzantines des IXe et Xe siècles. Lutetiae, 1972

Nexus externi[recensere | fontem recensere]