Obelus
Obelus (Graece ὀβελός 'veru') est nota quaedam, quae varias figuras et varios usus habet. Apud antiquos nota critica vel virgula censoria,[1] apud recentiores etiam nota typographica praesertim in divisione mathematica adhibita. Forma principalis tamquam verus iacentis ( — ) habet speciem, quae deinde variis appendiculis ditata est.
Virgula censoria
[recensere | fontem recensere]Zenodotus Ephesius (floruit anno circiter 280 a.C.n.) est, qui primus fertur obelo usus esse virgula censoria, qua dubios aut spurios versus Homeri expungeret.[2] Eandem deinde notam Aristarchus (floruit exeunte saeculo III a.C.n.) usu recepit. Obelus in sinistro margine versus suspecti praenotari solebat,[3] sicut in Il. 11.515, quem versum Aristarchus expungere voluit:[4]
- ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων
— ἰούς τ' ἐκτάμνειν ἐπί τ' ἤπια φάρμακα πάσσειν.
Obelus etiam cum variis appendiculis et in variis positionibus invenitur, sicut virgula inter puncta ducta (÷), qui lemniscus appellatur. Virgula autem cum puncto subnotato hypolemniscus ( –̣ ) est.[5] Praeterea metobelus est, cuius forma varias figuras (q.s. :, /. , ٪, ܌ ) habet.[6]
Crux critica ( † ), qua †verba dubia† in editionibus auctorum antiquorum notantur, hodie saepe obelus appellatur.[7]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Houston, Keith (2010) Shady Characters: The Secret Life of Punctuation, Symbols, and Other Typographical Marks. W.W.Norton & Company.
- Lehrs, Karl (1833) De Aristarchi studiis Homericis. Regimontii Prussorum: Borntraeger.
- Maniaci, Marilena (1996) Terminologia del libro manoscritto. Milano & Roma: Istituto Centrale per la Patologia del Libro.
- McNamee, Kathleen (1992) Sigla and Select Marginalia in Greek Literary Papyri. Fondation Égyptologique Reine Élisabeth.
- Nickau, Klaus (1977) Untersuchungen zur textkritischen Methode des Zenodotus von Ephesus. Berlin & New York: De Gruyter.
- Swete, Henry Barclay (2009) An Introduction to the Old Testament in Greek. Cambridge University Press.