Jump to content

Nuntius secundarius

E Vicipaedia
Conspectus itineris a stimulo ad nuntium secundarium ducentis

Nuntii secundarii sunt moleculae intracellulares a cellula responsum nuntiorum primariorum generatae. Ideo nuntii secundarii sunt pars transmissionis informationis intra cellulam.

Exempla nuntiorum secundariorum sunt cAMP (cyclicum adenosinum triphosphatum) et NO/cGMP (nitrogenii monoxidum)/(cyclicum guanosinum triphosphatum) et IP3 (inositolum triphosphatum) et DAG (diacylglycerolum) et etiam calcium.

Nuntii secundarii plerumque gregem phosphatum certis proteinis addendo (phosphorylatio) illas proteinas (quae kinases fiunt) ad actionem movent. Quae proteinae et ipsae alias proteinas phosphorylant. Ita nuntii secundarii metabolismum cellulae moderantur.

Stimulus vel externus vel internus est nuntius primarius, qui receptorio ATP in cAMP (= nuntium secundarium) transformat. Sub haec proteinum kinasis A (PKA) enzymum agere potest.

Nitrogenii monoxidum / cGMP

[recensere | fontem recensere]

Nitrogenii monoxidum quoque munus signorum transductuum una cum cGMP (cyclico guanosinotriphosphato) habet[1].

  1. ↑ Hanafy K. A., Krumenacker J. S., Murad F. (Iul-Aug 2001). "NO, Nitrotyrosine, and Cyclic GMP in Signal Transduction". Medical Science Monitor 7 (4): 801-19

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Lodish, H.; Berg, A.; Zidurski, S. L. (2000). "cap. 20 de nuntiis secundariis". Molecular Cell Biology (quarta ed.). Novum Eboracum: W. H. Freeman  (Anglice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!