Ducatus (nummus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Ducatus (discretiva)

Ducatus Venetus ducis Michaelis Steno (1400)
Quadruplus ducatus aureus Austriacus
Simplex ducatus Austriacus - conversus
Simplex ducatus Austriacus - aversus

Ducatus[1] est nummus aureus vel argentus, qui tota Europa divulgatus erat. Pars aurea est 986/1000 et circiter 3,49 g valet.

Ducatus Apulicus[recensere | fontem recensere]

Moneta ducatus Apuliae, hoc nomine appellata primum anno 1140 a Rogerio II, rege Siciliae cusa est.

Ducatus Venetus[recensere | fontem recensere]

Ducati anno 1284 in Re publica Veneta percussi sunt. Ducatus conversus Sanctum Marcum vexillum crucis Duci Veneto tradentem ostendit. Aversus imaginem Iesu in vesica piscis habet.

Nomen ducati ab inscriptione primae percussionis repetit: Sit tibi Christe datus quem tu regis iste ducatus Ducatus Venetus lingua Italiana etiam "zecchino" nominatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In hoc sensu, nomen secundae declinationis: ducatus, -i. Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis s.v. "ducatus". Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "ducatus".

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ducatos spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!