Nova Britannia
Nova Britannia[1] (Tok Pisin Niu Briten, Anglice New Britain), olim Nova Pomerania,[2] est pars Papuae Novae Guineae atque insula maior archipelagi Bismarck orientale Insulae Novae Guineae inter mare Bismarck septentrionale et mare Salomonis australe.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Nova Britannia Novam Guineam et Novam Hiberniam intersita est. Longitudinis sexentos chilometra, latitudinis maioris nonaginta, terrae cutis 36 520 km² habet. Montosa, a mari usque ad verticem altiorem altidunis, Montem Sinewit, 2 438 metrorum habet. Vulcanica, unus et vingiti vulcanos ea sunt inter quos quinque activos. Ista quoque elementa geomorphologica carstica praebet. Silvae tropicalis condensa insula arboribus est.
Papuae Novae Guineae eam provinciae duae subdividunt, quae sunt Nova Britannia Occidentalis, capite Kimbe, et Nova Britannia Orientalis cum insula Ducis Eboracensis, quae in Freto Sancti Georgii prope Novam Hiberniam iacet, capite olim Rabaul sed ab anno 1994 Kokopo.
Demographia
[recensere | fontem recensere]Nova Britannia plus minusve 493 000 incolarum recensi sunt anno 1990. Plerique Neobritonum sunt linguae Austronesiae homines, qui iam duo milia sunt annorum huic appulerunt, sed etiam Papuensium populationem numeratur praecipue territorium tertia parte orientale. Eam pertigerunt iam decem milia annorum. Insulae inter tribus Papuensis, quae Baininger, Kilenge, Lakalai, Sulka et Tolai vulgo notae sunt, ultima est potissima.
Historia
[recensere | fontem recensere]Anno 1700, Gulielmus Dampier circumnavigator factus est eiusdem repertor qui nomen Latine Nova Britannia indidit. Germania eam et alias archipelagi insulas anno 1884 occupavit et Nova Pomerania nominavit. Anno 1914, Australia administrationem suscepit. Inter primum bellum mundanum anno 1914 exercitus Australianus eam invasit. Anno 1920, Australia eam una, cum Germana Novae Guineae parte, auspiciis Societatis Civitatum dehinc administrabat. Anno 1942, inter secundum bellum mundanum Iaponici invaserunt et Rabaul, portum propinquiorem insulae Novae Hiberniae, freti Sancti Georgii custodem, expugnaverunt et urbs ista non prius quam anno 1945 per mensem Augustum reliquerunt. Insula anno 1949, una cum parte Novae Guineae orientalis ab Australia iterum dispensata est. Anno 1975, Papua Nova Guinea civitas sui iuris facta est et ex tunc Nova Britannia pars eius mansit.
Anno 1994 Rabaul atque suburbium eruptione montis igniferi Tavurvur paene omnino deleta sunt. Ob cladem istam ut caput provinciae Rabaul derelicta est pro Kokopo, quia oppidi situs securior esset. Die 27° Aprilis, terrae motus magnitudinis 5,4 scala Richter insulam tetigit, nihilo tamen calamitatosus mortiferusque non fuit multum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide nomen biologicum Sphaerostephanos novae-britanniae
- ↑ Vide e.g. nomen biologicum Papustyla novae-pomeraniae nomenque ecclesiasticum "Vicariatus apostolici Novae Pomeraniae"
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Novam Britanniam spectant. |