Nossis
Nossis (Graece Νοσσίς; Locrorum Epizephyrorum nata in extremo saeculo quarto a.C.n.) fuit poetria Graeca antiqua quae epigrammata pepigit. Meleager Gadarensis, in anthologia Corona, eam nominavit inter maximos Graecos lyricorum scriptores; Antipater Thessalonicensis poeta de Nosside una cum Anyta mentionem fecit inter poetrias Musarum ipsarum aemulas [1].
Nobili genere nata, sane vitam suam in thiaso Aphroditi sacrato gessit, non aliter a Sappho; nam in claro epigrammate ipsa Nossis quendam nexum cum poetria Lesbia ostendit:
- Ὢ ξεῖν', εἰ τύ γε πλεῖς ποτὶ καλλίχορον Μιτυλάναν
- τᾶν Σαπφοῦς χαρίτων ἄνθος ἐναυσαμέναν,
- εἰπεῖν, ὡς Μούσαισι φίλαν τήνᾳ τε Λοκρὶς γᾶ
- τίκτε μ' ἴσαν χὤς μοι τοὔνομα Νοσσίς, ἲθι.
- Peregrine, si vela dirigis in Mitylenas venustas choreis,
- in quibus Sapphūs flos erupit suavitatis,
- dic me Musis gratam mihique terram Locrensem
- matrem fuisse; mihi nomen est Nossis, ii nunc.[2]
Ex omnibus scriptis nobis tantum pervenerunt duodecim epigrammata[3] quae servantur in Anthologia Palatina. Argumenta praecipua sunt de amore, maximo vitae dono; de rebus civilibus et militaribus Brutii antiqui; de gravitate poesis.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- H. Beckby, Anthologia Graeca, Monaci, 1966.