Nol

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Nol Petropoli anno 1991: Alexius Nicolaev, Theodorus Čistiacov, Demetrius Gusacov, Georgius Staricov

Nol (Russice Ноль, scilicet Latine Zerus) grex est Russicus musicae rockianae, Petropoli anno 1985 conditus. Ab aliis gregibus musicae Petropolitanae huius temporis harmonio clavili, quod Theodorus Čistiacov gregis conditor artificiose uteretur, distinguebatur. Discus notissimus anno 1991 editus fuit Песни о безответной любви к Родине (Cantica de amore patriae sine responso) cum compositionibus Этот русский рок-н-ролл (Hic rock'n'roll Russicus), Улица Ленина (Via Leninis), Ехали по улице трамаваи (Tramviarii per viam vehebantur), Песня о настоящем индейце (De Indo sincero carmen) etc.

Grege dissoluta Theodorus Čistiacov cum multis aliis musicis laborabat.

Socii gregis[recensere | fontem recensere]

Theodorus Čistiacov anno 2016
  • Theodorus Čistiacov (Фёдор Чистяков) — vox, harmonium Russicum (quod baian dicitur)
  • Alexius 'Nicols' Nicolaev (Алексей 'Николс' Николаев) — tympana
  • Demetrius Gusacov (Дмитрий Гусаков) — cithara gravis
  • Georgius Staricov (Георгий Стариков) — cithara, trichordum[1] Russicum (quod balalaica dicitur)

Discographia selecta[recensere | fontem recensere]

  • Сказки (Fabellae) anno 1989
  • Северное буги (Boogie septentrionale) anno 1990
  • Песни о безответной любви к Родине (Cantica de amore patriae sine responso) anno 1991

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 611.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]