Nimngakan

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nicolaus Hermogenis filius Trofimov, praeclarus rhapsodus Evenkensis, ab Irene Eliae filia Kozitcheva anno pictus

Nimngakan (Evenk. нимӈакан) est carmen epicum populo Evenkensi gratum, quod de primo mundi aevo heroibusque illius temporis tractat.

Genera carminum epicorum Evenkensium[recensere | fontem recensere]

Nam Evenki tria saecula sciunt: hoc primum, secundum bellicosum et tertium aetati nostrae proximum, quo migrationes gentium ad locos, quos hodie occupant, eas perduxerunt. Fabulas et carmina de primo saeculo nimngakan nominant, de secundo et tertio ulgur, sicut populi Mongolici (cf. Uliger[en])[1]. Ulgur sine cantatione recitantur, in nimngakan autem, sicut in olonkho Iacuticis, verba narratoris recitantur, orationes heroum et aliarum personarum cantantur. Cuiuscunque generis persona (ut heros, inimicus eius de mundo inferno, mater et sponsa herois, equi et tarandi herois, aves etc.) propriam melodiam habet.

Rhapsodi[recensere | fontem recensere]

Rhapsodi nimngakan nimngakalan appellantur; multis nimngakalan notis saeculo vicesimo Nicolaus Hermogenis filius Trofimov de gente Evenkensi Buta e regione Aldani flumine notissimus erat; fratres eorum Georgius (vulgo Iegor, Егор) et Basilius, qui in Bello orbis terrarum secundo periit, etiam nimngakan cantabant. Nicolaus Trofimov, a quo ethnographi et litteris nonnulla nimngakan exsignaverant et postea machina magnetophonica usi, ipse scribere sciebat et alia carmina ante mortem sua manu perscripsit doctisque misit, ut servata et edita sint. Inter aliis Irkismondja, nimngakan longissimum, gesta quattuor generationum heroum narrans, a Nicolao Trofimov cognitum est. Illum Symeon Zabolotski nimngakalan e regione Amurensi cantare docuit. Fine saeculi vicesimi Anthusa Pauli filia Ovëlova[2] e regione Nitchatkae[ru] lacu ut nimngakalan nota erat; de Torgonaj heroe carmen cantabat[3]. Nυnc Valentinus Isakov nimngakan cantat[4].

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Fabulae nimngakan similiter compositae sunt. In prinicipio de antiquitate narrationis dicitur, postea locus, ubi heros habitabat, et heros ipse describitur. Actionis δέσις (ut Aristoteles in Arte poëtica hoc nominat) calamitas est improvisa; nam soror herois rapitur vel hostes aggrediuntur etc. Heros iter longum incipit. Saepe procatio herois sequitur. Pugna eius cum inimico, saepe de mundo inferno, vel cum fratribus sponsae describitur. In fine de nuptiis et de reditu in patriam dicitur. Nunquam in nimngakan bella gentium vel populorum, ut in ulgur, enarrantur, sed semper de uno heroe agitur[5].

Exemplum[recensere | fontem recensere]

Hoc est initium carminis Со̄ бэе Со̄да̄нӣ ма̄та̄ (scilicet Latine Sodani heros fortis)[6]. Initium multis nimngakan commune, nam propinquis si non eisdem verbis repetitur.

Де билир-билир En olim olim
Эр илан Сивӣр биһэмдэ Haec tres Siberiae[7] apparuerunt
Мо̄икан се̄ргачӣнин Similes auribus
Се̄рилдывна балдыча уһу. Tarandi anniculi, ut aiunt.
Тадук биһэмдэ Postea
Эр дулин бугат биһэмдэ Haec terra media
Тэнӣнэдын тэлгэндерэн ивит. Tali spatio, ut kumalan[8], patebat
Няӈняр энӣ биһэмдэ Caelum mater autem
Һагачан тэгэккэчӣнин бе̄лкиһинмудяча̄ ивит. Tali spatio, ut fundus arcae ex induvio betulae factae patebat.
Тар амардукин Post haec, —
Горово-до̄ бинэвэ̄н эчэв са̄ра, utrum dudum haec essent, nescio,
Дагава-да̄ бинэвэ̄н эчэв са̄ра. an breviter haec essent, nescio,
Эһилэ дулин энин бугава Sed siquis nunc terram matrem mediam
Аят уйде̄нэ ичэмӣ Bene perviserit, [videbit, ut]
Дяпкун эне̄ гаһатка̄н дэгӣ, Tam lata haec terra facta esset,
Дяпкун анӈанӣду гирна дэгиксэ̄, Ut octo leucogerani aves
Һӯлӣвэ̄н энэн бакара Supra eam octo annos volitantes,
Эмӈэ буга одан. Marginem eius non invenissent,
Егин аме̄ кара̄в туруя, Tam magna ea facta esset,
Егин анӈанӣва эрэгэмэ дэгиксэ̄, Ut novem grues aves
Муданма̄н энэн бакара Novem annos continue volitantes,
Һэгдыӈэ буга о̄дан. Finem eius non invenissent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Кэптукэ, Г.И. Эвенкийский нимнгакан: Миф и героические сказания. Iacutiae, 2000. С. 13—14.
  2. Анфиса Павловна Овёлова vel Авёлова; cf. de ea.
  3. Programma televisificum cum Anthusa Ovëlova erat, ut V. Isakov memorat
  4. Pagina de eo
  5. Эвенкийские героические сказания. Novosibirski 1990. C. 81.
  6. Эвенкийские героические сказания / Изд. А.Н. Мыреева. Novosibirsci 1990. C. 126.
  7. Id est terrae, orbes terrarum, mundi.
  8. Tapes parvulus Evenkensis, dimidiae partis metri non maior.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]