Jump to content

Nicolaus Semaško

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Semaško
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Semaško: imago
Nicolaus Semaško: imago
Nativitas: 8 Septembris 1874, 20 Septembris 1874; Q16021693
Obitus: 18 Maii 1949; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Nicolaus Alexandri filius Semaško (Russice Николай Александрович Семашко, tr. Nikolaj Aleksandrovič Semaško; natus die 8 [20] Septembris 1874 in pago Lubenskoe tunc gubernii Orelensis et nunc regionis Lipetzkensis Russiae, mortuus die 18 Maii 1949 Moscuae) fuit medicus (alumnus facultatis medicae Universitatis Casanensis) et rerum novarum cupidus (Bolsevicus) Russicus, dein rerum politicarum peritus Sovieticus, unus e creatoribius systematis protectionis salutis in Unione Sovietica. Commissarius popularis (i.e. minister) protectionis salutis RSFS Russicae fuit annis ab 1918 ad 1930. Ab anno 1944 Academiae Scientiarum Medicarum URSS et ab anno 1945 etiam Academiae Scientiarum Paedagogicarum RSFSR socius ordinarius (academicus) fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Semaško spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия •