Nicolaus Leonardus Sadi Carnot

E Vicipaedia
Nicolaus Leonardus Sadi Carnot anno 1813, anno aetatis suae septimo decimo, traditionalem Scholae Polytechnicae ornatum gerit.

Nicolaus Leonardus Sadi Carnot (Francice Nicolas Léonard Sadi Carnot, natus 1 Iunii 1796; mortuus 24 Augusti 1832) fuit ingeniarius mechanicus in Exercitu Francico, scientista militaris, et physicus Francicus, saepe pater thermodynamicae appellatus. Sicut Copernicus, solum unum librum protulit, Réflexions sur la puissance motrice du feu et sur les machines propres à développer cette puissance (Lutetia, 1824), ubi primam maximae machinarum caloris efficientiae theoriam felicem divulgavit, anno aetatis suae viginti septimo. In qua commentatione, fundamenta thermodynamicae, disciplinae omnino novae, iecit. Liber autem minime legebatur auctore vivo, sed eo Rudolphus Clausius et Domino Kelvin deinde usi sunt ad alteram legem thermodynamicam constituendam et notionem entropiae definiendam. Pater ei nomen Sadi dedit, quia vita et opera Saadi, clari poetae Iraniani, eum maxime tenebant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Amson, Daniel. 1992. Carnot. Lutetiae: Perrin. ISBN 2262009074.
  • Asimov, Isaac 1982. Asimov's Biographical Encyclopedia of Science and Technology. Ed. secunda. Novi Eboraci: Doubleday.
  • Birkinbine, John, et W. M. Wahl. 1901. "The Diesel motor." Journal of the Franklin Institute 152, no. 5 (November): 371–82. doi:10.1016/s0016-0032(01)90202-9.
  • Carnot, Sadi. 1890. Reflections on the Motive Power of Heat. Anglice conversus ab R. H. Thurston. Textus apud Internet Archive. PDF.
  • Carnot, Sadi. 1890. Reflections on the Motive Power of Heat, ed. et conv. Robert Henry Thurston. Novi Eboraci: J. Wiley & Sons. Editio interretialis.
  • Carnot, Sadi. 1960. Reflection on the Motive Power of Fire. Dover.
  • Carnot, Sadi. 1977. Reflection on the Motive Power of Fire and other papers translated into English, ed. E. Mendoza. Gloucester Massachusettae: Peter Smith.
  • Chisholm, Hugh, ed. 1911. "Carnot, Sadi Nicolas Léonhard." Encyclopædia Britannica, ed. undecima, vol. 5. Cambridge University Press.
  • Locqueneux, Robert. 2009. Histoire de la thermodynamique classique. Lutetiae: Belin. ISBN 9782701136257.
  • Srinivasan, J. 2001. "Sadi Carnot and the Second Law of Thermodynamics." Resonance 42 (November).
  • Wilson, S. S. 1981. "Sadi Carnot." Scientific American 245, no. 2 (Augustus): 102–14. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad Nicolaum Leonardum Sadi Carnot spectant.