Latinitas nondum censa

Nicobule

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nicobule (Graece Νικοβούλη) fuit vel scriptrix vel persona cui scripta quaedam attributa sunt de aula Alexandri Magni, praecipue fortasse de convivio huius regis novissimo. De Nicobule nihil scimus; e scriptis, titulo incerto, duo fragmenta supersunt apud Athenaei Deipnosophistas:

  1. Nicobule, aut is qui huic libros illos supposuit, ita scribit: "Apud Medium Thessalum cenans Alexander, cum viginti una essent convivae, omnibus propinavit et ab omnibus vicissim propinationes accepit: deinde e convivio discedens paullo post quieti se dedit" (apud Athenaei Deipnosophistas 434c)
  2. Nicobule ait inter cenandum musicos et ludiones omnes oblectare solitos regem, et in novissima cena ipsum Alexandrum episodium aliquod ex Euripidis Andromeda quod memoria tenebat, tragoedorum more declamitavisse, et merum sedulo propinantem ceteros quoque ad bibendum coëgisse (apud Athenaei Deipnosophistas 537d; versio Caroli Mulleri)

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus pars 2 p. 157 (vide p. 529 versionis archive.org) (Graece, Latine)
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 127 (Graece)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]