Chares Mytilenaeus
Chares Mytilenaeus (Graece Χάρης ὁ Μυτιληναῖος) apud aulam regis Alexandri Macedonis ex officio admissionis functus est.[1]
Censetur in Asiatica Macedonum expeditione ab anno fere 334 a.C.n. participem fuisse.[2] Εἰσαγγελεὺς vel ex officio admissionis functus est fortasse a rege Dario III mortuo[3] usque ad mortem Alexandri ipsius: hoc enim munus, iam apud aulam regum Achaemenidarum constitutum, amicus vel socius regis implevisse potuit.[4]
Chares opus hodie deperditum in decem vel plures libros divisum composuit, non per chronologiam ordinatum, ubi pauca de indole Alexandri sociorumque, pauca de militaribus expeditionis successibus, nihil fere de se neque de opinionibus suis, plurima de rebus apud aulam gestis, varia de rebus naturalibus mythologicisque et de regibus Achaemenidis conscripsit.[5] Robertus Geier "Quam scite autem atque eleganter eiusmodi excursus commentariis intexuerit," scripsit, "luculento est documento lepidissima illa Persarum de Zariadre et Odati fabula, quae nullius profecto animum non summa voluptate inter legendum delinierit"[6] (i.e. fr. 5 Jacoby apud Athenaei Deipnosophistas 575a). Addidit Carolus Mullerus: "Quod fidem narrationis attinet, Charetem melioris notae scriptoribus accensendum esse, inde colligas quod istud de Amazonibus, quae ad Alexandrum venerint, commentum prorsus praetermisit. Contra quod Alexander proelio Issico ab ipso Dario vulneratus dicitur, id aperte in gratiam regis excogitatum est. Neque plus equidem tribuerim iis, quae de somniis Alexandri exponuntur"[7] (cf. frr. 12, 6, 7 Jacoby).
Opera
[recensere | fontem recensere]- De rebus Alexandri Magni (Graece Τὰ κατ' Ἀλέξανδρον vel Ἱστορίαι περὶ Ἀλέξανδρον)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus
- ↑ Berve (1926) p. 405
- ↑ Pearson (1960) pp. 50-51
- ↑ Herodotus, Historiae 3.84; Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 16.47.3. De Romano huius officii nomine vide Suetonius, De vita Caesarum "Vespasianus" 14
- ↑ Pearson (1960) pp. 55-57
- ↑ Geier (1844) p. 291
- ↑ Mullerus (1846) p. 114. An re vera narratio somniorum Alexandri (Plutarchus, Vita Alexandri 24) ex opere Charetis dempta esset, non liquet (cf. Pearson (1960) p. 56)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes antiqui
- Eruditio
- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.820 (vol. 2 pp. 405-406)
- Chrysanthos S. Chrysanthou, "P. Oxy. LXXI 4808: ‘bios’, character, and literary criticism" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 193 (2015) pp. 25-38
- Julian Degen, "Accessibility to the Argead Ruler. Alexander's III Court between Macedonian Traditions and Persian Influences" in K. Nawotka, A. Wojciechowska, edd., The Ancient Near Eastern Legacy and Alexander vs. Alexander's Legacy to the World (Melammu Symposia, 13. Vindobonae, 2022?)
- Fabrice Fischer, "Charès de Mytilène" in Dominique Lenfant, ed., Les Perses vus par les Grecs (Lutetiae, 2011) pp. 88-91 Textus
- Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 pp. 114-120 (vide pp. 485-492 versionis archive.org) (Graece, Latine)
- Robertus Geier, Alexandri M. historiarum scriptores aetate suppares (Lipsiae: Gebauer, 1844) pp. 290-308 (Textus apud Google Books)(Graece, Latine)
- Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 125. Kommentar (1930) pp. 432-437
- Pascal Payen, "Les fragments de Charès de Mytilène chez Athénée" in Dominique Lenfant, ed., Athénée et les historiens (Lutetiae: De Boccard, 2007) pp. 191-214
- Lionel Pearson, The lost histories of Alexander the Great (Novi Eboraci, 1960) pp. 50-61
- Rüdiger Schmitt, "Chares of Mitylene" in Encyclopaedia Iranica Online (Anglice)
- E. Schwartz, "Chares (13)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) pars 1 vol. 2 col. 2129
- W. W. Tarn, Alexander the Great. Vol. 2: Sources and studies (Cantabrigiae, 1948) p. 70
- Shane Wallace, "East and West: lines of communication between Alexander and the Greeks" in Hermathena no. 200/201 (2016) pp. 15-72 JSTOR