Nestorianismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pompa palmarum (?), Khocho, Templum Nestorianum, 683–770. Museum Artis Asiaticae, Berolini-Dahlem

.

Nestorianismus est doctrina Christologica ex Nestorio, patriarcha Constantinopolitano, vocata, quae anno 553 concilio Constantinopolitano secundo haeresis damnata est.

Haeresis Nestoriana per anathemata Cyrilli Alexandrini et Concilii Ephesini (anno 431) definita est. Secundum Synodum Ephesinam Nestorius asseruit in Christo binas personas esse, purum hominem ex sancta Maria natum, et aliam personam deitatis, quae solo amoris vinculo coniunctae sint; inde beatam virginem Mariam non dei sed hominis tantummodo genetricem (verbis Graecis Mariam non theotokon, sed Christotokon) esse.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nestorianismum spectant.