Latinitas nondum censa

Nestor Larandensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Nestor (discretiva)

Nestor fuit poëta, origine Larandensis (Graece Νέστωρ Λαρανδεύς), cuius opera Graece scripta hodie deperdita sunt. De Nestore Suda sic scribit:

"Nestor, Larandensis ex Lycia,[1] poëta epicus, pater Pisandri poëtae, fuit sub imperatore Severo. Scripsit Iliadem litteris quibusdam carentem ... nam in primo libro, qui inscribitur A, non reperitur a; et sic in ceteris rhapsodiis illa littera quae cuiusque libri numerum notat desideratur. Scripsit etiam Metamorphoses ut Parthenius Nicensis, et alia."[2]

Apud Stephanum Byzantinum titulus exstat Alexandrias. Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis tria excerpta ex aliis carminibus Nestoris rescripta, scilicet Alexicepo et Panacea.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Ἰλιάς λειπογράμματος ("Ilias litteris singulis carens")
  • Μεταμορφώσεις ("Metamorphoses")
  • Ἀλεξανδριάς ("Alexandrias")
  • Πανάκεια ("Panacea" sive "medicamentum universale")
  • Ἀλεξίκηπος ("Alexicepus" sive "remedia ex horto")

Index fragmentorum[recensere | fontem recensere]

  • Geoponica 12.16, 17 ex "Alexicepo".
  • Geoponica 15.1 e "Panacea".

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sed re vera e Lycaonia (vide Stephanum Byzantinum s.v. "Laranda").
  2. Suda s.v. "Nestor" (versio Latina P. Needhami, 1704)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. xiii-xiv