Nasalis bilabialis
Appearance
Nasalis bilabialis est consonans, cuius symbolum IPA est m minuscula. Itaque [m] littera simplici ea nasalium bilabialium species signatur, quae in linguis mundi usitatissima est. Aliae autem, quae rariores sunt, species signis diacriticis additis notantur. Consonantes huius generis sunt
- loco articulandi bilabiales, quia ambo labia phono articulando operantur;
- modo articulandi nasales, quia velo demisso aëris in cavum oris aditus impeditur, quo fit, ut aëris impetus e pulmonibus egressus in meatum vocalem directus per nares crepitu quodam exeat.
Nasales bilabiales sunt insuper consonantes resonantes sive natura sonorae, quia impetus aëris per chordas vocales paene necessario vibrantes dirigitur.
| IPA | Descriptio | Specimen | |||
|---|---|---|---|---|---|
| Lingua | Orthographia | IPA | Sensus | ||
| m | Nasalis bilabialis | Latina | emimus | ['emimus] | |
| m̥ | Nasalis bilabialis surda | Mazateca | [m̥a][1] | 'niger' | |
| mʲ | Nasalis bilabialis palatalizata | Russica | белого | ['bʲɛləvə] | 'albi' (genetivus) |
| mʷ | Nasalis bilabialis labializata | Arrernte orientalis | [mʷaɹ̬ə][2] | 'bonus' | |
| m̰ | Nasalis bilabialis laryngalizata | Kwakw'ala | [m̰um̰uxdi][3] | 'arbor balsamea' | |
| m̤ | Nasalis bilabialis murmurans | Hindi | कुमार | [kʊm̤a:r] | 'figulus' |
| m: | Nasalis bilabialis longa | Latina | mamma | ['mam:a] | |
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ladefoged, Peter & Maddieson, Ian (1996) The Sounds of the World's Languages. Blackwell: Oxford.