Mundus artis

E Vicipaedia
Periodici Mundi artis titulus anni 1899, a Maria Iakunčikova pictus

Mundus artis[1] (Russice Мир искусства / Mir iskusstva) fuit societas pictorum Russica et periodicum, quod a societate edebatur.

Ab Alexandro Benois et Sergio Diagilev condita est anno 1898, ut saeculi XVIII artes renovarent et vias novas, generi florali propiores, quaererent. Pictores Mundi artis Constantinus Somov, Leo Bakst, Valentinus Serov, Michael Nesterov, Ioannes Bilibin, Ioannes Ciągliński. Anna Ostroumova, Maria Iakunčikova aliique fuerunt. Usque ad annum 1904 Mundus artis florebat; anno 1910 iterum societas huius nominis (praeside Nicolao Roerich) instituta est, quae interdum Mundi artis priori parum similis esse putatur. Usque ad annum 1927 Mundus artis secundus exsistebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica