Anna Ostroumova

E Vicipaedia
Wikidata Anna Ostroumova
Res apud Vicidata repertae:
Anna Ostroumova: imago
Anna Ostroumova: imago
Nativitas: 5 Maii 1871, 17 Maii 1871; Petropolis
Obitus: 5 Maii 1955; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Familia

Genitores: Pyotr Ivanovich Ostroumov; Q91091675
Coniunx: Sergius Lebedev

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Tichvinense

Anna Petri filia Ostroumova, nupta Lebedeva (Russice Анна Петровна Остроумова-Лебедева, die 5 Maii[1] anno 1871 nata et 5 Maii 1955 mortua) erat xylographa et litographa et pictrix Russica.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Petropoli et Lutetiae picturae studuit. Ab anno 1899 Mundi artis socia. Nupta est Sergio Lebedev anno 1905. Prima femina erat, quae socia Academiae artium Petropolitanae facta est. Obsidionem Leninopolitanam totam in urbe manebat, quos annos in libro memorabilium suorum descripsit.

Topias praeferebat, et despectus Petropolis ab Ostroumova-Lebedeva picti sui generis canonici facti sunt. Praeter xylographiam et lithographiam hydrochromata multa reliquit.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Calendario Iuliano, scilicet 17 Maii Gregoriano.
  2. S. Ivaškovskij, Lexicon Rossico-Latinum, s.v. адмиралтейство.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Grove Art • Deutsche Biographie • Store norske leksikon