Lot

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lot (vel Lothus, hebraice : לוט) est patriarcha de quo liber Geneseos. Filius erat Haran [1] Cum Lot urbem Sodomam, quam ignis Caeli deleterus esset, relinqueret, eius uxor, cum intueretur ulterius post eum, statua salis effecta est [2]. Postea, cum duae filiae crederent virum nullum, nisi patrem, adhuc vivere, cum illo ebrio dormiverunt et ex eo conceperunt.

Narrationes biblicae de Lotho[3][recensere | fontem recensere]

De Lotho ante Sodomam deletam[recensere | fontem recensere]

Loth, filius Haran, Abrahami nepos, qui patrem de Ur primo, deinde ex Haran egredientem comitatus[4], Aegyptum peragravit et una cum eo, a quo benevolentia singulari diligebatur, in Chanaan itidem regressus est. Cum vero utriusque pastores, plurimis et opulentis eorum gerendis gregibus addicti, rixas vicissim committerent[5], ut jurgii occasionem adimerent, Abrahamo nepoti indulgente, ut sibi quam vellet pro domicilio regionem seligeret, se deinde in oppositam migraturo, alter ab altero discessit, et Loth Sodomam, cuius vicinia opima, et feracissima, sibi incolendam destinavit. Octo circiter post annis, Rex Codorlahomor una cum suis foederatis Sodomam eique finitimas urbes aggressus, fugatis populis Sodomaque direpta, plurimos, quos inter Loth Abrahami nepotem, in captivitatem eduxit. Abraham vero, nepotis captivitate accepta[6] tercentos decem et octo ex famulis suis robustos, et armis instructos, illico elegit et foederatos Reges insecutus ad Jordanis fontes intercepit, cecidit, fugavit, et praedis recuperatis nepotem Loth, caeterosque captivos libertati restituit.

De Sodoma deleta[recensere | fontem recensere]

Aliquot post annis,Sodomae et quatuor finitimarum urbium flagitiis plus nimio crescentibus, tres Angelos Deus misit qui in improbos animadverterent, urbesque delerent[7]. Angelos itaque ante suum tabernaculum transeuntes Abraham excepit hospitio; quos coepto itineri insistentes comitatus, ut e regione Sodomae consistere, eam urbem statim evertendam ab iisdem accepit. Quare de nepote sollicitus, an iusti una cum improbis conterendi essent, utrum ne excidio abstinerent, si viginti saltem aut decem iustos in ea urbe invenissent, rogavit; eique Angelis ita respondentibus domum suam reversus est sibi utique spondens in eam urbe decem saltem innoxios inveniendos fore; inter quos et nepotem suum certo enumerandum non ambigebat. Inclinante die duos Angelos (tertius enim quod forte Isaaci tantum nativitatem nuntiaturus venisset iam evanuerat) Sodomam Loth qui prae urbis foribus tunc sedebat pronus rogavit ut domum suam diverterent; quos eam noctem in urbis platea transacturos hospitium detrectantes demum coegit et convivio excepit. Necdum cubitum ierant cum urbis incolae Lothi domum circumsidentes eos juvenes quibus abuterentur ad se produci urgebant. Lothus vero ut eos a tanto scelere deterreret geminas suas virgines filias se potius educturum spopondit; qui tamen minime acquiescentes imo et Lotho vim intentantes iam prope fuerant ut domus fores effringerent nisi Angeli eorum oculos iis illico tenebris obduxissent ut lumine prorsus destituti januam minime invenerint. Monitus deinde Loth, ut sibi cognatione devinctos ea urbe flagitiis cumulata, et idcirco mox evertenda educeret, generos, quibus filias suas desponderat, ut proximo urbis excidio se adimerent, rogavit. Quem illi veluti levia et inepta loquentem minimi habuere. Ut illuxit, cum Loth discessum adhuc cunctaretur, Angeli et Lothum et uxorem et filias manu apprehensas domo et urbe eduxerunt, monueruntque, ut quin oculos post terga deflecterent, sibi fuga prospicerent, ne iisdem, quibus caeteri, calamitatibus obruerentur. Lotho denique, ut sibi in Segor, alteram ex quinque urbibus evertendis perfugere liceret postulanti indulsere. Lothi vero uxor quod post terga respexerit, iisdem quae Sodomam consumpsere flammis correpta, in salis simulacrum conversa interiit.

De incesto filiarum Lothi[recensere | fontem recensere]

Sodomae finitimarumque urbium incendio territus et diutius in Segor degere veritus in proximi montis specum una cum suis filiabus se contulit. Haec homines omnes interiisse orbemque nisi per se ipsas novis incolis donaretur defecturum sibi suadentes Patrem inebriarunt; natuque major, quin rem ille perciperet, ex eodem filium concepit qui Moab appellatus Moabitaram pater extitit. Altera vero filia ex Patre iterum inebriato, nocte sequenti, concepit Ammonem ex quo deinde Ammonitae.

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De uxore Lothi[recensere | fontem recensere]

  • Dissertatio de statua salis, in quam conversa fuit uxor Lothi, Iohannes Philippus Pfeiffer et Matthaeus Roscius, Regimonti, 1670. Multa continens loca antiquorum scriptorum de hac persona [2].
  • Quaestiones physicae metamorphosin, qua uxor Lothi in statuam salinam est conversa, explicantes, Cornelius Iansenius, Kilonii,1669 [3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Genesis c. 11. v. 27. etc.; 14. v. 12. et 16.
  2. Genesis c. 19. v. 1, 5, 6, 9, 10, 12, 14, 15, 23, 24, 28, 29, et 36
  3. Compendium depromptum, titulis additis, e libro cui titulo Dictionarium historicum, criticum, chronologicum, geographicum, et literale Sacræ Scripturæ, Augustinus Calmet, Lucae, 1725 [1].
  4. Gen. 11, 31
  5. Gen. 13, 6
  6. Gen. 14, 12
  7. Gen. 18, 20 et 19, 1