Latinitas bona

Moretum (carmen)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vide etiam paginam fere homonymam: Moretum

Moretum est poema 122 hexametrorum in Appendice Vergiliana, primum in abbatia Murbach saeculi noni indice attestatum. Argumentum poematis praeparationem prandii ab aratore et serva describit. Serva est aratoris "unica custos,"

Afra genus, tota patriam testante figura,
torta comam labroque tumens et fusca colore,
pectore lata, iacens mammis, compressior alvo,
cruribus exilis, spatiosa prodiga planta. (Versus 32–35)

Pondus styli Metamorphosium Ovidii, praecipue in fabula de Bauci et Philemone, monstrat poema non a Vergilio scriptum potuisse.[1]

Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Goold 2000:378–379.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Goold, G. P. 2000. Virgil: Aeneid VII–XII: Appendix Vergiliana. Cantabrigiae: Harvard University Press.