E pluribus unum

E Vicipaedia
Verba E pluribus unum in sigillo Civitatum Foederatarum impressa

"E pluribus unum" est sententia in sigillo Civitatum Foederatarum et nummis inscripta, actu Congressus inter signa sollemnia Civitatum anno 1782 adoptata. E litteris Latinis antiquis oritur. Haud dissimiliter cantavit poëta (an sit Vergilius nescitur) carminis cuius titulus est Moretum, qui mixturam allii candidi cum caseo et herbis viridibus ad moretum rusticum conficiendum describit:

It manus in gyrum: paulatim singula vires
deperdunt proprias; color est e pluribus unus,
nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant,
nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.[1]

Augustinus autem in Confessionibus haec dicit:

... his atque huius modi signis a corde amantium et redamantium procedentibus per os, per linguam, per oculos et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos et ex pluribus unum facere.[2]

Iam temporibus rerum novarum Americanarum verba "E pluribus unum" ad caput impressa sunt libellorum mensualium titulo The Gentleman's Magazine.[3][4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Moretum 103-106
  2. Augustinus, Confessiones 4.8.13
  3. "The Gentleman's Magazine and Historical Chronicle". 1747 
  4. (The Gentleman's Magazine (1783) apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad E pluribus unum spectant.