Morbus aeropetes

E Vicipaedia
Sternutatio est, qua morbi aeropetes vulgantur.

Morbus aeropetes[1] est quaelibet pestilentia vulgata pathogenis volatilibus, quae particulae minimae per aerem huc illuc feruntur. Huiusmodi morbis multae continentur adversae valetudines, quae ad medicinam humanam ac veterinariam non nihil pertinent. Quae pathogena in viris bacteriis fungis consistunt et vulgantur spirando sermocinando cantando tussiendo sternuendo pulveremque et liquorem spargendo cloacamque abluendo, et quidem omnibus rebus quibus guttulae aut aerosola generantur. Inquinatio aëris coniunctionibus organicis, gasis et quibuslibet particulis aeropetibus facta inter morbos aeropetes non numeratur.

Exempli bacteriorum morbus aeropetis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aeropetes apud Aegidium Forcellini, s.v. Aeropetes.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cole, E. C. & Cook, C. E. (1998) Characterization of infectious aerosols in health care facilities: an aid to effective engineering controls and preventive strategies. American Journal of Infection Control 26 (4): 453–464.