Monumentum Ancyrae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vestigia templi Augusto Romaeque dicato, Ankarae (in Turcia)

Monument Ancyrae vulgare est templi Romae et Augusti, Ancyrae situm (quae urbs nunc Ankara in Turcia est). Notissimae sunt inscriptiones in muris incisae, quae exemplar integerrimum Rerum gestarum diui Augusti constituunt.

De templo condito[recensere | fontem recensere]

Anno 25 a.C.n Ancyra caput Galatiae, tunc novae provinciae Romanae, facta est. Paucis post annis, templum Augusti et Romae aedificatum est[1]. Postquam Turci hanc provinciam invaserunt, templum meschita factum est.

De Rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Fragmentum inscriptionis e Rebus gestis diui Augusti in monumento Ancyrae incisae.

Inscriptio est inventa anno 1555 ab Augiero Gislenio de Busbecq, legato imperatoris Ferdinandi primi Habsburgensis Constantinopoli, cuius Turcicae Epistolae eam rem in Occidente divulgaverunt; in quo libro, edita sunt fragmenta inscriptionis quas interpretari potuit.

Postea, multi viatores in Europam exemplaria eiusdem inscriptionis retulerunt, cuius prima scientifica editio opus fuit Georgii Perrot, et Edmundi Guillaume, qui anno 1861 Bithyniam Galatiamque,[2]investigandi causa obiverunt.

Inscriptio vero duabus linguis, latina et graeca, exstat. Versio latina, exemplum textus archetypi, qui Romae, in duabus pilis ex aere ante mausoleum Augusti sitis, inveniebatur, incisa est in duos interiores parietes porticus (vel pronai), qui textus in sex columnas tribuitur. Graeca versio autem, in sinistram parietem exteriorem cellae incisa, decem et novem columnas[3]occupat.

Notes et références[recensere | fontem recensere]

  1. Augustus non recusavit quin templa  in Orientali parte Imperii sibi adhuc vivo dicarentur - nam orientales animi, adulationi regum hellenisticorum assueti, Caesaris cultum non respuebant - dum huic cultui coniungaretur cultus deae Romae, quae vim imperii Romani significabat.
  2. Georgius Perrot et Edmundus Guillaume, Exploration archéologique en Bithynia, et en Galatie, Lutetiae, 1872, t.
  3. Res gestae diui Augusti ex monumentis Ancyrano et Antiocheno Latinis Ancyrano et Apolloniensi Graecis, textus constituta et commentatus à Ioanne Gagé, Lutetiae, 1935, pp. 5-6.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Georgius Perrot, Edmundus Guillaume, Iulius Delbet, Exploration archéologique de la Galatie et de la Bithynie, d'une partie de la Mysie, de la Phrygie, de la Cappadoce et du Pont, 2 vol., Lutetiae, Didot, 1872. (tomus I, tomus 2)

Nexus[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]