Cella (templum)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cella a Vitruvio principale conclave interiore templi antiqui appellatur. Cella, ubi statua deitatis collocata est, diis reservata erat. Cultus sive sacrificia non in cella, sed in ara extra templum collocata facta sunt. Ab hac consuetudine abhorrens imprimis in Sicilia (ut puta Selinunte) in templis antiquioribus post cellam conclave particulare erat statuae deitatis destinatum; quod adytum appellatum a nullo nisi sacerdotibus intrari licebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

templum Haec stipula ad architecturam spectat. Amplifica, si potes!