Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 67°35′12″N 128°08′49″E / 67.58667°N 128.14694°E / 67.58667; 128.14694

Montes Verchoianenses

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Collocatio montium Verchoianensium

Montes Verchoianenses vel Iugum Verchoianense[1] (nomen Russicum et Iacuticum[2] significat Iugum Ianae fluminis superioris) est systema iugorum magnum in re publica Iacutia Russiae. Longitudo systematis circa 1200 chm (a Lenae delta ad Tompo flumen), latitudo ab 100 ad 250 chm est. Iugorum altissimum est Orulgan, ubi et punctum altissimum montium Verchoianensium, usque adhuc nomine carens, iacet; mons est 2409 metra habens et 125 chm a vico Baatahak Alyyta distans.

In montibus Verchoianensibus meridionalibus

Hiemes in montibus Verchoianensibus crudelissimae sunt et frigus ad 75 gradus Celsii interdum accedit. larice et pinu pumila montes obsiti sunt vel tundra montana et desertum arcticum eos cooperit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Верхоянский хребет.
  2. Үөһээ Дьааҥы сис хайата.
Montes Verchoianenses

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad montes Verchoianenses spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 67°0′0″N 129°0′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica