Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 75°S 45°W / 75°S 45°W / -75; -45

Mare Weddellianum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mare Weddellianum, pars Oceani Australis.
Mare Weddellianum.
Glacies maritima in Mari Weddelliano.
Mons glacialis tabularis.

Mare Weddellianum[1][2] est pars Oceani Australis, et Gyrum Weddellianum[3] comprehendit. Sinus per costas Terrae Coatsianae et Paeninsulae Antarcticae constitutas eius fines terrestres definit. Locus maxime orientalis est Caput Norvegicum, ad Costam Marthae Principissae in Terra Matildis Reginae situm. Ad orientem Capitis Norvegici versus iacet Mare Regis Haakon VII. Pluteus glacialis, rite Pluteus Glacialis Filchner-Ronne appellatus. multum ex australi maris parte superincumbit.

Mare Weddellianum intra Antarcticam Argentinam et Territorium Antarcticum Britannicum, duas Antarcticae vindicias territoriales partim congruentis, comprehenditur, et partim intra terram Antarcticae Tsilianae sedet. Maxima maris latitudo est 2000 fere chiliometrorum, et area superficialis est 2 800 000 fere chiliometrorum quadratorum.[4]

Varii plutei glaciales, Pluto Glaciali Filchner-Ronne non excluso, prope Mare Weddellianum iacent. Nonnulli plutei glaciales ad orientale Paeninsulae Antarcticae latus inveniuntur, quae olim 10 000 fere chiliometrorum quadratorum Maris Weddelliani tegebant, ante 2002 omnino evanuerant. Eruditi aestimant Mare Weddellianum clarissimam ullius maris aquam habere. Investigatores ex Instituto Alfredi Wegener, cum die 13 Octobris 1986 discum Secchianum qui 80 metra sub superficie aquae videri poterat invenissent, hanc aestimaverunt claritatem cum claritate aquae stillatae congruere.

Thomas R. Henry, rerum gestarum scriptor, in libro The White Continent (1950) scripsit: "Mare Weddellianum, secundum testimonium omnium qui per eius aquas montium glacialium plenas navigaverunt, est maestissima maximeque perfida telluris regio. Mare Rossianum ex contrario est tranquillum, praedici potens, atque innocuum."[5][6] Per totum huius libri caput similiter dicit, mentionem faciens mythi de merman crinibus viridibus qui in maris aquis videri poterit, de nautarum impotentia viae ad litus usque ad 1949 navigandae, de perfidis glaciationibus subitis quae naves sicut navis Ernesti Shackleton Endurance immobiles in glacie incluserint.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Mare ex Iacobo Weddell, nauta Scotico, appellatur, qui mare anno 1823 intravit et ex Georgio IV rege Britannico primum nominavit; ex ipso autem Weddell anno 1900 nominatum est.[7]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Cetacea et pinnipedia in Mari Weddelliano abundant. Propria maris fauna est Leptonychotes weddellii, atque Orcinus orca, Megaptera novaeangliae, Balaenoptera, Hydrurga leptonyx, et Lobodon carcinophaga saepe per navigationes in Mari Weddelliano videntur.

Pygoscelis adeliae est prima spheniscidaeBh8heniscidarum species in hac regione propter accommodationem ad haec circumiecta aspera. Colonia parium plus quam 100 000 in Paulet, insula volcanica, inveniuntur. Circa 1997, colonia Aptenodytium forsteri paululum ad australem Insulae Snowhill in Mari Weddelliano inventa est.[8]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Syagrus weddelliana (Arecaceae), olim Cocos weddelliana et Lytocaryum weddellianum, nomen biologicum, vocabulum "weddellianus -a -um" hoc sensu adhibitum attestatur.
  3. Heinemann 1995.
  4. "Weddell Sea". Encyclopædia Britannica .
  5. Anglice "The Weddell Sea is, according to the testimony of all who have sailed through its berg-filled waters, the most treacherous and dismal region on earth. The Ross Sea is relatively peaceful, predictable, and safe."
  6. Henry 1950.
  7. Smith 2004: 38.
  8. Weddell Sea Highlights. Oceanwide Expeditions.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Beckmann, A., et al. 1999. "A numerical model of the Weddell Sea: Large-scale circulation and water mass distribution." Journal of Geophysical Research 104 (C10): 23375–391. doi:10.1029/1999JC900194. Editio interretialis.
  • Capurro, Luis R. A. 1955. Expedición argentina al Mar de Weddell, diciembre de 1954 a enero de 1955. Buenos Aires: República Argentina, Ministerio de Marina, Dirección General de Navegación e Hidrografía.
  • Elder, Robert B., et James M. Seabrooke. 1970. Oceanography of the Weddell Sea, January-March 1968. Vsaingtoniae: U.S. Coast Guard Oceanographic Unit.
  • Fahrbach, Eberhard. 1993. "Zirkulation und Wassermassenbildung im Weddellmeer." Die Geowissenschaften 11 (7): 246–53; doi:10.2312/geowissenschaften.1993.11.246.
  • Ghiglione, M. C. 2016. "Orogenic Growth of the Fuegian Andes (52–56°) and Their Relation to Tectonics of the Scotia Arc." In Growth of the Southern Andes, ed A. Folguera et al. Springer, 241–67. Springer. ISBN 9783319230603.
  • Heinemann, Günther. 1995. Polare Mesozyklonen. Bonnae: Dümmler. ISBN 3427760510.
  • Henry, Thomas R. 1950. The White Continent: The Story of Antarctica. Novi Eboraci: Sloane. OCLC 487172.
  • Hubold, Gerd. 1992. Zur Ökologie der Fische im Weddellmeer. Bremerhaven: Alfred-Wegener-Institut für Polar- und Meeresforschung ; Bremen : Vertrieb durch K. Kamloth,
  • Klassen, Joachim.. 1996. Wechselwirkung der Klima-Subsysteme: Atmosphäre, Meereis, und Ozean im Bereich einer Weddellmeer-Polynia. Bonnae: Dümmler. ISBN 3427760618.
  • Muench, R. D., et al. 1995. "Circulation and transport of water along the western Weddell Sea margin." Journal of Geophysical Research 100 (C9): 18503–515. doi:10.1029/95JC00965. PDF.
  • Smith, M. 2004. Sir James Wordie, Polar Crusader: Exploring the Arctic and Antarctic. Birlinn. ISBN 9781841582924.
  • Schwerdtfeger, W. 1979. "Meteorological aspects of the drift of ice from the Weddell Sea toward the mid-latitude westerlies." Journal of Geophysical Research 84 (C10): 6321–28. doi:10.1029/JC084iC10p06321.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Weddellianum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 73°0′0″S 45°0′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica