Mons Bellus (Berna)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Bellus mons est unus ex montibus in districtu Regio lacuum (Theodisce Seeland) pagi Bernae.

Mons 603 metrorum altus prope montem Iura inter Lacum Biennae et Lacum Everdunensem et in territorio vicorum Gampelen, Gals, Tschugg et Erliacum situs est.

Ad occidentem apud montem Bellum flumen Tela ex lacu Everdunensi ad lacum Biennae fluit. Sub monte c. anno 1100 fundatum erat monasterium Sancti Johannis qui ab meridiem montis fundum possidebat.[1]

Petrae glaciario Rhodani ex pago Vallesiae ad montem Bellum portatae

Super montem petrae ex Alpibus glacioario Rhodani adductae nominatae vulgariter petrae diaboli vel petrae Druidis inveniuntur. Lapides anno 1872 a pago Berna protectae sunt.[2]

Tempore primi belli mundani exercitus Helvetiae monte valles et fortalitias construebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Luc Mojon: Saint-Jean de Cerlier. Beiträge zum Bauwesen des Mittelalters aus den Bauforschungen in der ehemaligen Benediktinerabtei, 1961-1984. Bern 1987.
  2. Lapides montis Belli in indice lapidum protectarum pagi Bernae.

Weblinks[recensere | fontem recensere]