Coordinata: 55°43′40″N 36°48′58″E / 55.72778°N 36.81611°E / 55.72778; 36.81611

Monasterium Sabbae Storozensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In monasterio Sabbae Storozensis: refectorium cum turribus campanariis, ecclesia Trinitatis et palatium Alexii Michaelis filii

Monasterium Sabbae Storozensis[1] monasterium Ecclesiae Orthodoxae Russicae est. Prope Zvenigorodiam urbem situm est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1398 hic, in Monte Storoza[2], sanctus Sabbas, qui Georgio duci Zvenigorodiae a confessionibus erat, cellam posuit, quam anno 1405 templo Nativitatis Sanctae Dei Genetricis auxit; sociis undique ad se venientibus monasterium excitavit. Alexius tsar monasterium amabat et Alexio regnante, annis 1650—1654, multa aedificia hic construuntur: muri et turres magnae, Trinitatis ecclesia super portas, refectorium cum turribus campanariis, palatia Alexii et Mariae Miloslavskaia uxoris eius. Sophia Alexii filia ecclesiam Transfigurationis anno 1695 aedificavit.

Monasterium Sabbae Storozensis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Саввино-Сторожевский монастырь.
  2. Russice Сторожа.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Sabbae Storozensis spectant.