Zvenigorodia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Zvenigorodia
Res apud Vicidata repertae:
Zvenigorodia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°44′0″N 36°51′0″E
Numerus incolarum: 22 513, 21 931, 22 317
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Zvenigorod Urban Okrug

Geographia

Superficies: 47 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Inundatio verna Zvenigorodiae (saeculi XIX imago)

Zvenigorodia[1] (Russice Звенигород, Zvenigorod) est urbs in regione Moscuensi Russiae sita. Incolas 21 921 habet anno 2019. In ripa laeva Moscus fluminis patet. Zvenigorod Russice ut urbs tinniendi intelligi potest, qua de causa campana in insigni Zvenigorodiae picta est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Nonnulli Zvenigorodiam anno 1152 a Georgio Longimano conditam esse putant, sed certe urbs primum in testamento Ioannis Bursae anno 1339 memorata est, qui Ioanni Pulchro filio suo eam dedit. Sic ducatus Zvenigorodiensis formatus est. Demetrius Tanaicus anno 1389 ducatum Zvenigorodiensem Georgio filio suo reliquit. Georgio duce urbs floruit: anno 1398 sanctus Sabbas monasterium Nativitatis Sanctae Dei Genetricis prope urbem condidit, anno 1399 ecclesia cathedralis Dormitionis in arce Zvenigorodiae, quae Gorodok (i.e. Oppidum, Oppidulum) nominatur, aedificata est. Anno 1435 Georgio mortuo Basilius Luscus filius eius ducatum accepit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 297. (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Zvenigorodiam spectant.
  • Situs proprius (Russice)
  • De monumentis Zvenigorodiae (Russice)