Ministerium Defensionis Foederationis Russicae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ministerii sedes principalis, Moscuae sita (in chomate Frunzenskaya)
signum militare quoddam

Ministerium belli sive Ministerium Defensionis Foederationis Russicae (Russice: Министерство обороны Российской Федерации) est unum ex sedecim ministeriis gubernationis Foederationis Russicae. Die 16 Martii 1992 conditum est. Hodie ministerio circiter decem milia hominum laborant[1].

Duces[recensere | fontem recensere]

Minister defensionis ex anno 2012 eminentissimus generalis Sergius Shojgu; primus autem minister nonnullos anni 1992 menses fuerat Boris Ieltsin ipse. Quem secuti sunt Anatolius Serdjukov (2007-12), Sergius Ivanov (2001-07), Inguarus Sergejev (1997-2001), Inguarus Rodionov (1996-97) et Paulus Gratshov (1992-96).

Exercitum Russiae hodiernae iuvat paganos inermos, scholas, nosocomia et privatorum habitationes impetere, e.g. in Ucraina[2] et in Syria.[3]

Status[recensere | fontem recensere]

pittacium cursuale (2002)
Ramzan Kadyrov (Tzetzeniae) cuius copiae exercitui Russico saepius succurrere solent

Una cum Ministerio rerum internarum (Russice: Министерство внутренних дел Российской Федерации), cum Ministerio rerum externarum (Russice: Министерство иностранных дел Российской Федерации), cum Ministerio rerum iuridicarum (Russice: Министерство юстиции Российской Федерации) et cum Ministerio casuum evitandorum (Russice: Министерство Российской Федерации по делам гражданской обороны, чрезвычайным ситуациям и ликвидации последствий стихийных бедствий) directo praesidi Russiae subiectum est. Eius est ordo defensionis publicae. Res agendae examussim in statutis descriptae sunt, ut die 16 Augusti 2004 a praeside ipso confirmabatur.

Omnes legiones Russicae, salvis praetorianis (Russice: Росгвардия: qui terrorem avertant et a ministro rerum internarum diriguntur) generali Sergio Šoigu obtemperent.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons (Russice)
  2. "Amnesty sieht Einsatz von Streumunition durch Russland als erwiesen an". Apud: spiegel.de, 13.6.2022
  3. "Mehr als 300.000 getötete Zivilisten". Ĉe: tagesschau.de, 28.6.2022