Mika Kajava

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Mika Ilmari Kajava natus 31 Maii 1959 in urbe Copione, est philologus classicus natione Finnus.

De rebus epigraphicis et onomasticis praecipue investigavit.

Fuit director Instituti Romani Finlandiae ab anno 2003 ad annum 2006.

Habuit etiam cathedram in Universitate Turkuensi ab anno 2002 ad annum 2005. Ab anno 2005 cathedram linguae litterarumque Graecarum apud Universitatem Helsingiensem obtinet.

Sodalis est Academiae Latinitati Fovendae.

Quae scripsit aut edidit[recensere | fontem recensere]

  • (una cum Henrico Solin) Roman Eastern Policy and Other Studies in Roman History: Proceedings of a Colloquium at Tvärminne 2–3 October 1987, Helsinki 1990.
  • Roman Female Praenomina: Studies in the Nomenclature of Roman Women, Rome 1994.