Roman numeral 10000 CC DD.svg

Meschita al-Haram

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Meschita al-Haram

Meschita al-Harām (Arabice المسجد الحرام al-Masdschid al-Harām, DMG al-masǧid al-ḥarām), etiam Meschita sancta vel magna dicta, Meccae in Arabia Saudita sita est; meschita maximi momenti religionis Islamicae habetur et item amplissima orbis terrarum est. In area eius est Caba, sanctissimum religionis Islamicae principale, Puteus Zamzam et Maqām Ibrāhīm. Una cum Meschita prophetae Medinae et Meschita al-Aqsa Hierosolymis ad tres Islami locos sanctissimos pertinet. In Meschita al-Haram autem non solum preces (Salāt) et sermo diei sextae (Chutba) locum habent, sed etiam Tawāf, id est ritus, quo Caba a peregrinis septies circumambulatur. Aedificium hodiernum spatium 400.000 metrorum quadratorum tegit, ut inter Haggam plus quam decies centena milia fidelium capere possit. Hoc tempore amplificatur; operis perfectis meschitae 13 minareta erunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arent Jan Wensinck: „al-Masdjid al-ḥarām“ in Enzyklopaedie des Islām vol. III, p. 449b–450b. in interrete. – Idem et par in: The Encyclopaedia of Islam. New Edition, vol. VI, p. 708–709.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Meschitam al-Harām spectant.