Mertensia oblongifolia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mertensiaoblongifolia.JPG

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : (inordinatus) 
Familia : Boraginaceae 
Genus : Mertensia 
Species : M. oblongifolia 
Mertensia oblongifolia 
(Nutt.) G.Don  

Mertensia oblongifolia (Anglice: oblongleaf bluebells et sagebrush bluebells) est planta florens familiae Boraginacearum, in Civitatibus Foederatis endemica, ubi in nonnullis habitationibus crescit, pratis et sagebrush? non exclusis.

Planta est herba perennis, quae multos caules erectos ex caudice denso ramoso ad 40 cm altos producit. Folia sunt ovalia ad lanceolata, omni in caule crescentia. Inflorescentia est densus, aliquando frequens, florum tubularium pendentium caeruleorum fasciculus, oribus expansis campanulatis. Flos est circa 1 ad 2 cm longus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mertensia oblongifolia spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Mertensia oblongifolia" apud Vicispecies.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • USDA Plants Database