Melamprosops

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Poʻouli.jpg

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Fringillidae 
Subfamilia : Drepanidinae 
Tribus : Drepanidini 
Genus : Melamprosops 
Casey & Jacobi, 1974
Species : M. phaeosoma 
Melamprosops phaeosoma 
Casey & Jacobi, 1974  
Conservationis status

Melamprosops (-opis, f.) (e Graeco μέλας 'ater' + πρόσωπο 'facies') (Havaiane recentiore: poʻouli[2] ; Anglice: black-faced honeycreeper) est exstinctum vel paene exstinctum genus avium familiae Drepanididarum, cuius unica species est M. phaeosoma (e Graeco φαιός 'fulvus' + σώμα 'corpus').

Melamprosopem discipuli Universitatis Havaianae anno 1973 in Haleakala comperierunt. Melamprosops cocleis, insectis, et araneis vescitur.

Melamprosopes fortasse duo nunc vivunt, nam porci, mures, et feles paene omnes devoraverunt.

Femina melamprosops anno 2002 capta, et in tractum maris mota est, sed ad nidum suum noctu revolavit. Mas melamprosops 9 Septembris 2004 captus, et ad Maui Bird Conservation Center in Olinda portatus est, sed malaria aviaria mortuus est ante fetare potuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Formula:IUCN2009.2
  2. Nomen vernaculare (saepe falso scriptum poʻo-uli, poouli, poʻoʻuli, pouli, vel poo-uli) dates from the bird's discovery anno 1973 et significat 'caput obscurum', referring to the bird's characteristic feature, a black 'bandit' mask. This is not an original Hawaiian name. Nomen vernaculare est aliquantulum falsum: it should technically be alouli or alo-uli 'facies obscura', quia poʻo ad summum caput, non ad latus, refert (Pukui & Elbert 1986).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]