Drepanidini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iiwi.jpg
ʻIʻiwi

Subphylum : Vertebrata 
Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Subordo : Passeri 
Superfamilia : Passerida 
Familia : Fringillidae 
Subfamilia : Carduelinae 
Tribus : Drepanidini 
   
Subdivisiones: Genera
Vide commentarium.
Synonyma
Drepanididae

Drepanidini(vide commentarium)
Drepaniidae

Drepanidinae
Formae rostrorum et linguarum drepanidorum et mohoidarum.

Drepanidini sunt tribus vel grex tantus parvarum avium subordinis Passerorum ordinis Passeriformium, quae in Havaiis endemicae sunt, cum avibus generis Carpodaci artissime cognatae. Quarum magna diversitas morphologica ex radiatione adaptiva in circumiectis insularibus effecta est.[1][2]

Antequam rationes phylogeneticae moleculares excogitatae sunt, coniunctio drepanidinorum aliarumque specierum aviariarum controversa fuerat. Aliquot eruditi drepanidinos familiam Drepanididas,[3] sed alii eos subfamiliam Drepanidinas familiae Fringillidarum putant. Omnis autem grex "Drepanidini" appellabatur in tractationibus ubi emberizidae et passerellidae inter fringillidas comprehendebantur; quod nomen unius subgregis avium aliis hodie praeponitur.[4][5] Omnis grex recentissime inter carduelinas digestus est.[2][6]

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Pennis paene omnium carduelinarum Havaianarum specierum est odor proprius, qui, ut multi investigatores affirmant, "veterum carbasi tabernaculorum aliquantulum similis"[7] olet.[8]

Nonnulli drepanidini nectarivori flores Metrosiderae polymorphae petunt. Formae rostrorum, quae late variant, a rostris crassis et fringilliformibus ad rostra gracilia et decurva (ad certos flores scrutandos apta), ratione radiationis adaptivae exortae sunt, cum quaedam fringilla avita se ad multos locos oecologicos complendos evolveret. Aliquot viginti drepanidinorum species nuper exstinctae sunt, aliaeque mox post homines in insulas primum adventos, qui animalia introduxerunt (exempli gratia, rattos, sues, capros, boves), et habitationes naturales agriculturae causa converterunt.[9][10]

Genera et species[recensere | fontem recensere]

Nomen praehistoricum hic significat species quae exstinctae inter primam colonizationem Havaianam (ex primo millennio exeunte) et adventum Europaeum anno 1778 factae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lerner et al. 2011.
  2. 2.0 2.1 Zuccon et al. 2012.
  3. Clements 2007.
  4. Dickinson 2003.
  5. AOU Check-list of North American Birds. Situs accessus 26 Decembris 2007.
  6. Gill, Frank; Donsker, David, eds. "Finches, euphonias". World Bird List Version 5.2. International Ornithologists' Union .
  7. Anglice "rather like that of old canvas tents."
  8. Pratt 2002: 46.
  9. Storrs et Olson 1991.
  10. James et Olson 1991.
  11. Beolens, Bo; Watkins, Michael; Grayson, Michael (2014). The Eponym Dictionary of Birds. Johns Hopkins University Press. ISBN 9781472905741  Genus Aidemedia ex Aidem appellatur.
  12. James, Helen F; Storrs L. Olson (2003). "A giant new species of nukupuu (Fringillidae: Drepanidini: Hemignathus) from the island of Hawaii". The Auk 120 (4): 970–981 .
  13. James, Helen F.; Johnathan P. Prince (May 2008). "Integration of palaeontological, historical, and geographical data on the extinction of koa-finches". Diversity & Distributions 14 (3): 441–451 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Clements, J. 2007. The Clements Checklist of the Birds of the World. Ed. sexta. ISBN 978-0-7136-8695-1.
  • Dickinson, E. 2003. The Howard and Moore Complete Checklist of the Birds of the World. Ed. tertia. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 978-0-691-11701-0.
  • Groth, Jeffrey G. 1998. "Molecular phylogeny of the cardueline finches and Hawaiian honeycreepers." Ostrich 69: 401.
  • Groth, Jeffrey G. 2001. "Finches and Allies." In The Sibley Guide to Bird Life and Behavior, ed. Chris Elphick, John B. Dunning Jr., et David Allen Sibley, 552–60. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 978-1-4000-4386-6. Archivum. Editio interretialis: pagina 552.
  • James, Helen F., et Storrs L Olson. 1991. "Descriptions of Thirty-Two New Species of Birds from the Hawaiian Islands: Part II. Passeriformes." Ornithological Monographs 46: 1–92. doi:10.2307/40166713. HDL 10088/1746. JSTOR 40166713. Editio interretialis.
  • Lerner, H. R. L., M. Meyer, H. F. James, et R. C. Fleischer. 2011. "Multilocus resolution of phylogeny and timescale in the extant adaptive radiation of Hawaiian Honeycreepers." Current Biology 21 (21): 1838–44. doi:10.1016/j.cub.2011.09.039. PMID 22018543.
  • Newton, Ian. 1973. Finches. The New Naturalist Library, 55. Novi Eboraci: Taplinger. ISBN 0-8008-2720-1.
  • Olson, Storrs L., et Helen F. James. 1991. "Descriptions of Thirty-Two New Species of Birds from the Hawaiian Islands: Part I. Non-Passeriformes." Ornithological Monographs 45: 1–91. doi:10.2307/40166794. HDL 10088/1745. JSTOR 40166794. Editio interretialis.
  • Pratt, H. Douglas. 2002. The Hawaiian Honeycreepers. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-854653-5. Google Books.
  • Zuccon, Dario, Robert Prŷs-Jones, Pamela C. Rasmussen, et Per G. P. Ericson. 2012. "The phylogenetic relationships and generic limits of finches (Fringillidae)." Molecular Phylogenetics and Evolution 62 (2): 581–96. doi:10.1016/j.ympev.2011.10.002. PMID 22023825. PDF.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Drepanidinas spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI