Medanta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Medanta
Res apud Vicidata repertae:
Medanta: insigne
Civitas: Francia
Locus: 48°59′26″N 1°43′0″E
Numerus incolarum: 44 299
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Mantes-la-Jolie

Gestio

Praefectus: Raphaël Cognet
Procuratio superior: Evelinae, arrondissement of Mantes-la-Jolie

Geographia

Superficies: 9.38 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Buchelay, Follainville-Dennemont, Guernes, Limay, Mantes-la-Ville, Rosny-sur-Seine

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Maia, Sliasvig

Tabula aut despectus

Medanta: situs

Medanta[1] seu Medunta[2] (Francogallice: Mantes-la-Jolie seu simplicius Mantes) est urbs Francica praefecturae Evelinarum et regionis Insulae Franciae, ad Sequanam sita, a Lutetia 48.5 km distans.

De nomine urbis[recensere | fontem recensere]

Curia iuridica urbs Medantae

Fontes Medii Aevi "Medanta", vel "Medunta", vel etiam "Medonta" citant, cum mediae vocalis variatione. Haec variatio explicari potest si haec nomina e prisciori nomine orta sint. Hoc nomen "Meduanta", seu "Meduantum" esse possit[3], ante vocalium contractionem. Oppidum eiusdem nominis Mande-Saint-Étienne, in Luxemburgo, est. Alia oppida hoc ipso nomine vocata esse possunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Carolingorum stirpis aetate Medanta portus erat. Anno 1087, a Rege Gulielmo I, illic vulnerato (Rothomagi moriturus erat), arsa est. Urbs anno 1100 chartam pacis a Rege Ludovico VI accepit. Aetatibus sequentibus aliquot reges urbem incoluerunt. Philippus II Augustus, rex Franciae, ibi mortem oppetivit die 14 Iulii 1223.

Anno 1930, Medanta cum Wasicorte vico coniuncta est. Anno 1944, bombae aëronavis Americanae ad pontem destruendum partem urbis maiorem eruerunt, quae pars architectura hodierna postea reconstructa est.

Aedificia[recensere | fontem recensere]

  • Ecclesia collegialis Nostrae Dominae Medantae, architecturae Gothicae
  • Turris Sancti Maclovii, vestigium eiusdem nominis ecclesiae
  • Porta Sacerdotis, vestigium muri urbis
  • Turris Sancti Martini, etiam vestigium muri urbis
  • Ecclesia Sanctae Annae Wasicortis, architecturae Romanicae
  • Fons saeculi XVI
  • Pons vetus

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "De obitu Willelmi," Gesta Normannorum ducum (vol. 2, p. 185, ed. van Houts).
  2. Dictionnaire Latin-Français des noms propres de lieux ayant une certaine notoriété principalement au point de vue ecclésiastique et monastique (1897) (sed sine fonte).
  3. Les noms gaulois chez César et Hirtius De bello gallico, Henri d'Arbois de Jubainville, Georges Dottin, Émile Ernault, 1891

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Medantam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°59′26″N 1°43′0″E • GeoNames • "78361" apud INSEE
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!