Matti ja Teppo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Cantores Aboenses anno 2004

Matti ja Teppo (Latine fere: Matthias et Stephanus) vocatur grex musicus popularis duoviralis Finnicus, qui a duobus fratribus Aboensibus, Matti (natus anno 1949) et Teppo Ruohonen (natus anno 1948), anno 1969 Aboae conditus est. A prima iam iuventute una cum fratre maiore Seppo, qui postea et ipse cantor notabilis factus est, domi forisque maritimis vestimentis induti concinere solebant. Postquam fundamenta conservatorio Aboensi iacta sunt, in numero primorum studentium ambo se illic arti musicae dederunt. In principio fratres et violina et clavile usi inter se ludebant, sed maturioribus annis vox citharaque magis Matthiae placebant, verba lyrica componenda Stephano. Anno demum 1966 competitionem musicam, qua nova ingenia popularia querebatur, vicerunt, sed non prius quam anno 1969, cum concertus publicos Aboitibus dare coepissent, re vera communem admirationem secuti sunt. Eodem quoque anno primum phonodiscum, cui nomen Si felix es inditum est, palam dederunt, annoque insequenti cantico Biotita summum favoris gradum attigerunt. Carmina selecta Matti ja Teppo intitulata anno 1972 edita sunt, proprio negotio discophonico nuperrime instituto. In carminibus posterioribus notanda sunt praeter alia Kaiken takana on nainen (Latine fere: "Dux femina facti") et Mä joka päivä töitä teen (Latine fere: "Cotidie mihi laborandumst"). Dicitur Teppo iuvenis se etiam studio Latinitatis paululum dedisse.

Discographia[recensere | fontem recensere]

  • Matti ja Teppo (1972, Latine: "Matthias et Stephanus")
  • Ota kiinni (1975, Latine: "Cape")
  • Cara mia (1976, Latine: "Cara mea")
  • Sait mitä hait (1977, Latine: "Quod querebas, tibi est")
  • Et voi tulla rajan taa (1981, Latine: "Finis non tibi superandast")
  • Pidä itsestäsi huolta (1982, Latine: "Sis tibi curae")
  • Minuun voit luottaa (1983, Latine: "Mihi credere potes")
  • Kuulut aikaan parhaimpaan (1984, Latine: "Pertinuisti ad optima tempora")
  • Lauluja sinulle (1984, Latine: "Carmina tibi conscripta")
  • Matti & Teppo (1986, Latine: "Matthias Stephanusque")
  • Matti ja Teppo '87 (1987, Latine: "Matthias et Stephanus LXXXVII")
  • Aito tunne (1989, Latine: "Verus sensus")
  • Joulu on rakkautta (1989, Latine: "Natalis est amor")
  • Suuret valssisuosikit (1990, Latine: "Saltationes praeferitae")
  • Taivaan merkit (1991, Latine: "Signa coeli")
  • Jää mun luo (1992, Latine: "Mecum maneas")
  • Kaikki peliin (1994, Latine: "Alea iacta est")
  • Suuret valssisuosikit 2 (1995, Latine: "Saltationes praeferitae II")
  • Toivon ja hiljaisuuden lauluja (1995, Latine: "Carmina spei et tacitudinis")
  • Luotuja kulkemaan (1997, Latine: "Creati ut ambularent")
  • Suuret valssisuosikit 3 (1998, Latine: "Saltationes praeferitae III)
  • Toivon ja hiljaisuuden lauluja 2 (1999, Latine: "Carmina spei et tacitudinis II")
  • Ensimmäinen (2001, Latine: "Prima")
  • Hänelle (2003, Latine: "Illi")
  • Joulun aika (2004, Latine: "Tempus natale")
  • Pöytä täyteen (2006, Latine: "Plena mensa")
  • Toivon ja hiljaisuuden lauluja 3 (2006, Latine: "Carmina spei et tacitudinis III")
  • Satoi tai paistoi (2008, Latine: "Sub pluviis fulgentique Jove")