Matthaeus I de Montemorenciaco
Appearance
Matthaeus I de Montemorenciaco[1] (mortuus anno 1160), filius Buchardi de Montemorenciaco uxorisque eius Agnetis de Bellomonte, fuit constabularius Franciae ab anno 1138 usque ad mortem, rege Ludovico VII. In matrimonium duxit Aliciam regis Anglici Henrici I e concubina ignota filiam, et ex ea genuit:
- Henricus, qui ante patrem mortuus est
- Buchardus (1189 mortuus), cui Laureta Hanoniensis nupsit; pater Aliciae
- Theobaldus
- Herveus
- Matthaeus, dominus Malliaci; pater Buchardi
Uxore mortua rursus in matrimonium duxit Adelaidem Mauriensem, regis Ludovici VI viduam.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aut "Montemorentiaco"; cf. disputationem nostram
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Mathieu I de Montmorency" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)