Alicia de Montemorenciaco
Appearance
Alicia de Montemorenciaco (nata anno circiter 1170/1175; mortua anno 1221 ineunte),[1] fuit filia natu altera Buchardi de Montemorenciaco quam ex uxore Laureta Hanoniensi genuit; fuit igitur per patrem neptis Matthaei de Montemorenciaco et Aliciae regis Henrici I filiae.
Alicia de Montemorenciaco anno circiter 1190 Simoni V de Monteforti nupsit. Marito peperit:
- Amalricus patris successor in Francia (mortuus 1241)
- Guido (interfectus 1220)
- Petronella
- Amicia
- Laura
- Simon (VI) qui ab anno 1231 comitatum Leicestriae terrasque in Anglia, aviae hereditates, suscepit (interfectus 1265)
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Canso de la Crosada 205-206
- Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 107, 617-618 et alibi
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Medlands: "( -25 Feb 1221) ... The necrology of Port-Royal records the death 'V Kal Jan' of 'Alix comtesse de Montfort'". En:wiki: "24 February 1221".
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Alix" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)