Martinus Oppaviensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Martinus Polonus (imago aetatis posterioris)

Martinus Oppaviensis aut Martinus Polonus (Germanice Martin von Troppau , Bohemice Martin z Opavy), natus scilicet Oppaviae die ignoto inter annos 1215 et 1220, Ordinis praedicatorum frater et rerum gestarum scriptor, fuit cappellanus pontificum maximorum Alexandri IV et successoribus Urbani IV, Clementis IV, Gregorii X, Hadriani V et Ioannis XXI. Die 22 Iunii 1278 a Nicolao Papa III Viterbii nominatus archiepiscopus Gnesnensis (in Polonia) iter faciens ad suam archidiocesim obiit Bononiae breviter post suam designationem die ignoto, non adveniens ad suae fines archidiocesis. Sepultus Bononiae in Sancti Dominici ecclesia.

In suis libris scripsit varias quoque fabulas, eg. in libro sub titulo Chronicon pontificum et imperatorum, scripto iussu Clementis IV papae, narrabat de Ioanna papissa et de sua graviditate atque partu.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Tabula Martiniana Decreti
  • Sermones de tempore, de sanctis
  • Chronicon pontificum et imperatorum

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Ludwig Weiland (ed.): Martini Oppaviensis chronicon pontificum et imperatorum. MGH SS 22 (1872), pag. 377–475 Facsimile apud Gallica
  • Wolfgang-Valentin Ikas: Martinus Polonus' Chronicle of the Popes and Emperors: a Medieval Bestseller and its Neglected Influence on English Medieval Chroniclers. In: The English Historical Review 116 (2001), pag. 327-341
  • Wolfgang-Valentin Ikas: Neue Handschriftenfunde zum Chronicon pontificum et imperatorum des Martin von Troppau. In: Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters 58 (2002), pag. 521-537

Nexus externi[recensere | fontem recensere]